⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae datas 1533-08-13⌊XIII Augusti1533-08-13⌋ accepi. Ex quibus primum intellexi Dominationem Vestram Reverendissimam ita secum constituisse, quod velit a reverendissimo domino ⌊episcopo Plocensi⌋ recipere munus consecrationis, quod admodum me exhilaravit et nihil libentius audiri a me potuit. Et ut ista consecratio felix et fausta sit paper damaged⌈[sit]sit paper damaged⌉ Reverendissimae Dominationi Vestrae, ex animo opto et precor. Neque ego detrectassem [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ interesse et astitisse, si per Reverendissimam Dominationem Vestram vocatus ad [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ essem et per valetudinem meam, quae frequenter adversa est, licuisset. De monetario negotio rettulit mihi dominus Achatius Zceme castellanus Gedanensis, cum nuper ex Konigsberg veniens huc ad me divertisset, quod illustrissimus dominus dux in Prussia etc. iam nobiscum in cessationem cussionis monetae consentiat et quidquid in proximo conventu de hac re utrimque conventum ac conclusum fuerit, servare et approbare velit.
In ⌊conventum⌋ proximum Deo et sanitate comite sum venturus, ubi de his ac aliis latius coram colloquemur. Interea Reverendissimam Dominationem Vestram felicitet, sospitet ac in bona valetudine conservet Christus Dominus noster.