Letter #5612
Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1537-10-27
received [1537]-11-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Post humillimam perpetuae meae fidelitatis devotissimorumque servitiorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in {in} Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Accepi heri a familiari generosi domini
Quamprimum, Reverendissime Domine, meliuscule aliquantulum, quod cirurgicus brevi futurum pollicetur, habere cepero, non differam me ad Paternitatem Vestram Reverendissimam conferre, sed cum dominus doctor propter inveteratum catarri defluxum promissis cirurgici parum fidei dicat non posse tam facile defluxum catarii sisti et propterea consulat, ut acceptis mecum pro cura eiusce morbi medicinis necessariis me ad Paternitatem Vestram Reverendissimam conferrem. Ego inter spem et metum constitutus, quid tuto aggrediar, incertus sum. Si enim, antemquam integre fuero restitutus sanitati, hinc pedem movere debeam, nec ne, non satis apud me possum expendere et penitus in eo facto expers sum consilii. Qua de re quid mihi agendum sit, a Paternitate Vestra Reverendissima, domino meo clementissimo, humillime peto edoceri, an doctori, vel cirurgico, qui promissis dumtaxat suis me solatur, f[ide]re debeam etc.
cf. Letters, the main figure of the Acts of the ApostlesLetters, the main figure of the Acts of the Apostles
Quod reliquum est, m[e] servitiaque mea iterum humillime in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae c[om]mendo Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.
Datum
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor humilis