Letter #4745
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-02-28
received [1538]-03-01 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi administratorique Pomezaniensi et postulato Varmiensi, domino meo colendissimo plurimumque observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime plurimumque observande. Obsequiorum meorum promptitudinem et perpetuam commendationem.
Periucundum mihi fuit ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae perspexisse eius in me amoris inconvulsam integritatem, quam meis studiis firmiorem quoque ac perpetuam reddere cum semper mihi in animo fuerit et curae non infimae, non est mirandum si ob intermissiones istas id superinscribed⌈idid superinscribed⌉ subvereat, quod creditu mihi sit etiam difficillimum. Ego certe nihil umquam sensi diversum ab eo, quod Reverendissima Dominatio Vestra scribit, sed mea summa observantia reddit me meticulosiorem, ne quid ex me progrediatur, quod offendere animum Reverendissimae Dominationis Vestrae possit, quem etiam metum numquam relaxabo tametsi satis ab ipsa Reverendissima Dominatione Vestra confirmatus.
Expeditionis nostrae procrastinationem multa sunt, quae parare potuerunt. Id vero ex nostro aliquo neglectu evenire ideo non possum credere, quam si quid tale esset, id ocius ad nos procurator noster perscripsisset. Itaque exspectanda est fortuna. Ubi vero expeditas litteras Reverendissima Dominatio Vestra huc miserit, meminerit, ut simul officialem in spiritualibus generalem hic constituat, cui ego actorum rationem exponam.
Ad quaesita domini Snellenberg cum nihil Reverendissima Dominatio Vestra respondeat, conicioQquod ipsum non semel iam me pulsanti respondebo.
Ago Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias de his, quae communicavit, quae et remitto omnia. Venerabile capitulum de his, quae ad domini praepositi causam pertinent, deliberationem suam brevi ad Reverendissimam Dominationem Vestram scribet litterasque regias remittet. Alia, quae scribam, non habeo, nisi quod me Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiae et solito amori me dedo atque commendo cupiens illam optime iucundumque valere.
Frauenburgi, die ultima Februarii 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus servitor Tidemannus Gise