» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #4745

Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1538-02-28
            received [1538]-03-01

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 2, f. 82

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi administratorique Pomezaniensi et postulato Varmiensi, domino meo colendissimo plurimumque observando

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime plurimumque observande. Obsequiorum meorum promptitudinem et perpetuam commendationem.

Periucundum mihi fuit ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae perspexisse eius in me amoris inconvulsam integritatem, quam meis studiis firmiorem quoque ac perpetuam reddere cum semper mihi in animo fuerit et curae non infimae, non est mirandum si ob intermissiones istas id subvereat, quod creditu mihi sit etiam difficillimum. Ego certe nihil umquam sensi diversum ab eo, quod Reverendissima Dominatio Vestra scribit, sed mea summa observantia reddit me meticulosiorem, ne quid ex me progrediatur, quod offendere animum Reverendissimae Dominationis Vestrae possit, quem etiam metum numquam relaxabo tametsi satis ab ipsa Reverendissima Dominatione Vestra confirmatus.

Expeditionis nostrae procrastinationem multa sunt, quae parare potuerunt. Id vero ex nostro aliquo neglectu evenire ideo non possum credere, quam si quid tale esset, id ocius ad nos procurator noster perscripsisset. Itaque exspectanda est fortuna. Ubi vero expeditas litteras Reverendissima Dominatio Vestra huc miserit, meminerit, ut simul officialem in spiritualibus generalem hic constituat, cui ego actorum rationem exponam.

Ad quaesita domini Snellenberg cum nihil Reverendissima Dominatio Vestra respondeat, conicioQquod ipsum non semel iam me pulsanti respondebo.

Ago Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias de his, quae communicavit, quae et remitto omnia. Venerabile capitulum de his, quae ad domini praepositi causam pertinent, deliberationem suam brevi ad Reverendissimam Dominationem Vestram scribet litterasque regias remittet. Alia, quae scribam, non habeo, nisi quod me Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiae et solito amori dedo atque commendo cupiens illam optime iucundumque valere.

Frauenburgi, die ultima Februarii 1538.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus servitor Tidemannus Gise