Letter #4475
Jan LATALSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-04-25
received [1537]-05-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et coadiutori Varmiensi, domino amico tamquam fratri carissimo et honorando
Reverendissime in Christo pater et domine, amice tamquam frater carissime et honorande.
Redditae sunt nobis litterae Paternitatis Vestrae Reverendissimae, quibus nos visere et sanitatem nostram aeque suam nobis cupere dignata est, pro quo agimus et habemus Paternitati Reverendissimae Vestrae magnas gratias. Nos profecto vicissim et incolumitatem longam et omnes feliciores accessiones Paternitati Vestrae Reverendissimae precamur. Quod vero attinet istos exules episcopos, qui Gedani morantur, cum primum dabitur nobis occasio, ita ut prius scripseramus, faciemus pro eis quicquid poterimus libenter. Nova apud nos haec sunt: Valachus hodie scripsit maiestati regiae humiliter supplicans, ut cum eo amice et gratiose super istis differentiis componere dignaretur. Serenissimus rex Romanorum ipse magno affectu intercedit stain⌈[dit]dit stain⌉ pro eo ad maiestatem regiam et petit, ut admittere ad se dignaretur venire tam suos oratores, quam etiam Valachi. Sua maiestas iam praefixit tempus pro festo Penthecostes vel paulo longius oratoribus ipsis ad se veniendi. Quid stain⌈[id]id stain⌉ posthac erit, scribemus Vestrae Paternitati Reverendissimae per aliquem occurrentem. Turci in Ungaria profligarunt nunc aliquot milia serenissimi regis Romanorum et multi desiderantur. Valachus timet et maiestatem regiam et Thurcum. Ideo petit gratiam, plus tamen fraude quam virtute utitur. Idcirco maiestas regia omnino decrevit cum omnibus suis subditis Russiam proficisci. Sunt et alia multa, sed propter nostras occupationes non potuimus nunc Vestrae Reverendissimae Paternitati significare, tamen postea nacto nuntio scribemus Vestrae Reverendissimae Paternitati omnia on the margin⌈omniaomnia on the margin⌉. Cui nos ex corde commendamus et valere feliciter cupimus. Praeterea venturi etiam sumus Pethrcoviam ad synodum pro festo Sanctae Trinitatis. Iterum cupimus Vestrae Reverendissimam Paternitatem feliciter valere.
Ex Cracovia, ipso die Sancti Marci anno Domini M-o D-o XXXVII.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae totus Ioannes episcopus Cracoviensis subscripsit