Redditae sunt nobis litterae Paternitatis Vestrae Reverendissimae, quibus nos visere et sanitatem nostram aeque suam nobis cupere dignata est, pro quo agimus et habemus Paternitati Reverendissimae Vestrae magnas gratias. Nos profecto vicissim et incolumitatem longam et omnes feliciores accessiones Paternitati Vestrae Reverendissimae precamur. Quod vero attinet istos exules episcopos, qui ⌊Gedani⌋ morantur, cum primum dabitur nobis occasio, ita ut prius scripseramus, faciemus pro eis quicquid poterimus libenter. Nova apud nos haec sunt: Valachus hodie scripsit ⌊maiestati regiae⌋ humiliter supplicans, ut cum eo amice et gratiose super istis differentiis componere dignaretur. Serenissimus ⌊rex Romanorum⌋ ipse magno affectu interce[dit] pro eo ad ⌊maiestatem regiam⌋ et petit, ut admittere ad se dignaretur venire tam suos oratores, quam etiam Valachi. ⌊Sua maiestas⌋ iam praefixit tempus pro festo Penthecostes vel paulo longius oratoribus ipsis ad se veniendi. Qu[id] posthac erit, scribemus Vestrae Paternitati Reverendissimae per aliquem occurrentem. ⌊Turci⌋ in ⌊Ungaria⌋ profligarunt nunc aliquot milia serenissimi ⌊regis Romanorum⌋ et multi desiderantur. Valachus timet et ⌊maiestatem regiam⌋ et ⌊Thurcum⌋. Ideo petit gratiam, plus tamen fraude quam virtute utitur. Idcirco maiestas regia omnino decrevit cum omnibus suis subditis Russiam proficisci. Sunt et alia multa, sed propter nostras occupationes non potuimus nunc Vestrae Reverendissimae Paternitati significare, tamen postea nacto nuntio scribemus Vestrae Reverendissimae Paternitati omnia. Cui nos ex corde commendamus et valere feliciter cupimus. Praeterea venturi etiam sumus ⌊Pethrcoviam⌋ ad synodum pro festo Sanctae Trinitatis. Iterum cupimus Vestrae Reverendissimam Paternitatem feliciter valere.