Mirifice sum delectatus humanissimis ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis, pro qua humanitate et beneficentia plurimas ago gratias.
Quae ⌊hic⌋ gerantur, quoniam paucissima sunt, paucis perstringam. ⌊Princeps noster⌋ gratia Deo rectissime valet exceptus a senat[o]ribus et equestri ordine huius ⌊Poloniae Minoris⌋ magno desiderio, non absque tamen omnium suspiciis ab imis pectoribus ductis ob id, quod factum est etc.
Sed et senatores ⌊Maioris Poloniae⌋ per nuntios privatos et litteras magnum affectum, studium et observantiam declarant. Equester ordo, ut audimus, mussitat, sed partim benignitate principis, partim metu imminentium periculorum, si discordes esse perrexerint, facile in his ⌊comitiis⌋ sedabuntur omnia. Quod nos sperare multi rerum non ignari iubent. Neque vero tantopere primores hi dissident, sicut istic fortasse dicitur. Loquuntur et iocantur affatim. De occultis autem non iudicat ecclesia, sed ⌊comitia⌋ haec rerum faciem nobis indicabunt, utinam vero gratam, iucundam et perpetuam. Id quod futurum speramus.
Venit ⌊huc⌋ ex ⌊Maiore Polonia⌋ dominus ⌊Georgius Konarski⌋ equestris ordinis ille veteranus choraules ⌊filiumque⌋ suum nuper ex gymnasio Italico reversum in fidem et clientelam sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ dedit. Hunc iam sequuntur multi, ut gratiam ⌊principis⌋ aucupentur, et princeps ius neglectum omnibus ex aequo redditurum se pollicetur. Sic feliciter cessura omnia non diff[ido] atque ita Reverendissima Dominatio Vestra bono sit animo, vehementer oro.
De bello Pruthenico nihil certi audimus. Faxit Deus Omnipotens, ut ⌊caesarea maiestas⌋ hac felicitate non in Christianos amplius, sed in ⌊Thurc[os]⌋ iam tandem utatur et ⌊Regno Ungariae⌋ succurrat iamiam perituro, si ⌊Thurcus⌋ advenerit be[llo] Persico confecto, in quo praeludia infeliciter sibi cessisse rumor est, nempe caesa esse 70 milia hominum, sed certi nihil.
Dies funeri serenissimi ⌊regis⌋ patris patriae 1548-07-26⌊Divae Ann[ae]1548-07-26⌋ sacer dictus est, ⌊comitiis⌋ vero Petrcoviensibus 1548-08-10⌊dies Sancti Laurentii1548-08-10⌋. ⌊Maiores tamen Poloni⌋ petun[t], ut ad 1548-09-08⌊festum Nativitatis Mariae1548-09-08⌋ reiciantur.
Ad ⌊caesaream maiestatem⌋ profectus est dominus ⌊Ostrorog⌋ iuvenis acri ingenio et eloquentia non vulgari petitu[m] ad exsequias funerales, ad serenissimum ⌊Romanorum reg[em]⌋ dominus doctor ⌊Cromerus⌋. Audimus nonnullos principes ⌊[Ger]maniae⌋ et ⌊Slesiae⌋ venturos magnamque frequentiam [ho]minum futuram. Quo fit, ut marsupia nostra exenterata sint. Necesse est ob rerum omnium caristiam.
⌊Princeps⌋ noster diebus communibus ad funus ⌊patris⌋ sacra audit, diebus vero dominicis et festis in templo ac primis etiam et secundis vesperas solet interesse. Verum male habet reverendissimum dominum ⌊episcopum Cracoviensem⌋ et nos omnes, quod reverendissimus dominus ⌊Leonardus episcopus Camenecensis⌋ in contione sua 1548-06-24⌊die Sancti Ioannis Baptistae1548-06-24⌋ non satis apposite episcopos et sacerdotes primum Pharisaeis, deinde vero progeniei viperarum comparavit. Dixit item satius esse episcopos et sacerdotes uxoratos quam adulterari et scortari etc. Ecce, inquit, ⌊Zacharias⌋ uxorem habuit. Multa et alia parum certe digna est locutus. ⌊Bonus pater⌋ citius, quam par erat, ad sepulturam venit et videtur auram popularem captare spe episcopatus pinguioris potiundi, immemor continentiae, quae Deo in sacerdote gratior est, quam matrimonium.
Sed 1548-06-29⌊hodie1548-06-29⌋ ⌊Lucas⌋ contionator doctus et prudens ac divina memoria ⌊Leonardi⌋ missam celebrantis perargute sententiam excussit et redarguit severe. Spero reverendissimum dominum ⌊episcopum Cracoviensem⌋ (nisi ita mitissimus esset) pro officio suo haec omnia temperaturum.
Plura non vacat et haec raptissime scripta relegere non licuit.