Letter #3386
Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-06-29
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-10 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et fautori observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, fautor observandissime.
Salutem et felicitatem ac sui plurimam commendationem.
Mirifice sum delectatus humanissimis litteris Vestrae Reverendissimae Dominationis, pro qua humanitate et beneficentia plurimas ago gratias.
Quae hic gerantur, quoniam paucissima sunt, paucis perstringam. Princeps noster gratia Deo rectissime valet exceptus a senat[o]ribus et equestri ordine huius Poloniae Minoris magno desiderio, non absque tamen omnium suspiciis ab imis pectoribus ductis ob id, quod factum est etc.
Sed et senatores Maioris Poloniae per nuntios privatos et litteras magnum affectum, studium et observantiam declarant. Equester ordo, ut audimus, mussitat, sed partim benignitate principis, partim metu imminentium periculorum, si discordes esse perrexerint, facile in his comitiis sedabuntur omnia. Quod nos sperare multi rerum non ignari iubent. Neque vero tantopere primores hi dissident, sicut istic fortasse dicitur. Loquuntur et iocantur affatim. De occultis autem non iudicat ecclesia, sed comitia haec rerum faciem nobis indicabunt, utinam vero gratam, iucundam et perpetuam. Id quod futurum speramus.
Venit huc ex Maiore Polonia dominus Georgius Konarski equestris ordinis ille veteranus choraules filiumque suum nuper ex gymnasio Italico reversum in fidem et clientelam sacrae maiestatis regiae dedit. Hunc iam sequuntur multi, ut gratiam principis aucupentur, et princeps ius neglectum omnibus ex aequo redditurum se pollicetur. Sic feliciter cessura omnia non diff[ido] atque ita Reverendissima Dominatio Vestra bono sit animo, vehementer oro.
De bello Pruthenico nihil certi audimus. Faxit Deus Omnipotens, ut caesarea maiestas hac felicitate non in Christianos amplius, sed in Thurc[os] iam tandem utatur et Regno Ungariae succurrat iamiam perituro, si Thurcus advenerit be[llo] Persico confecto, in quo praeludia infeliciter sibi cessisse rumor est, nempe caesa esse 70 milia hominum, sed certi nihil.
Dies funeri serenissimi regis patris patriae Divae Ann[ae] sacer dictus est, comitiis vero Petrcoviensibus dies Sancti Laurentii. Maiores tamen Poloni petun[t], ut ad festum Nativitatis Mariae reiciantur.
Ad caesaream maiestatem profectus est dominus Ostrorog iuvenis acri ingenio et eloquentia non vulgari petitu[m] ad exsequias funerales, ad serenissimum Romanorum reg[em] dominus doctor Cromerus. Audimus nonnullos principes [Ger]maniae et Slesiae venturos magnamque frequentiam [ho]minum futuram. Quo fit, ut marsupia nostra exenterata sint. Necesse est ob rerum omnium caristiam.
Princeps noster diebus communibus ad funus patris sacra audit, diebus vero dominicis et festis in templo ac primis etiam et secundis vesperas solet interesse. Verum male habet reverendissimum dominum episcopum Cracoviensem et nos omnes, quod reverendissimus dominus Leonardus episcopus Camenecensis in contione sua die Sancti Ioannis Baptistae non satis apposite episcopos et sacerdotes primum Pharisaeis, deinde vero progeniei viperarum comparavit. Dixit item satius esse episcopos et sacerdotes uxoratos quam adulterari et scortari etc. Ecce, inquit, Zacharias uxorem habuit. Multa et alia parum certe digna est locutus. Bonus pater citius, quam par erat, ad sepulturam venit et videtur auram popularem captare spe episcopatus pinguioris potiundi, immemor continentiae, quae Deo in sacerdote gratior est, quam matrimonium.
Sed hodie Lucas contionator doctus et prudens ac divina memoria Leonardi missam celebrantis perargute sententiam excussit et redarguit severe. Spero reverendissimum dominum episcopum Cracoviensem (nisi ita mitissimus esset) pro officio suo haec omnia temperaturum.
Plura non vacat et haec raptissime scripta relegere non licuit.
Cracoviae, die Sanctorum Petri et Pauli apostolorum 1548.
Servitor praepositus Trocensis etc. manu sua