» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2802

Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUS
Löbau (Lubawa), 1545-03-17
            odebrano Heilsberg (Lidzbark), 1545-03-19

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1599, s. 473-476

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny

 

BCz, 1599, p. 476

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et maiori plurimum observando

BCz, 1599, p. 473

Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior observande. Salutem et studiorum meorum paper damaged[orum]orum paper damaged commendationem.

Ut antea scripsi, nihil apud me remansit earum litterarum, quas in causa Pucensi Reverendissima Dominatio Vestra mihi communicavit. Postremi autem responsi, quod ad regiam maiestatem Reverendissima Dominatio Vestra dedit, exempla evestigio ad omnes hic vicinos dominos consiliarios ac ipsos etiam Thorunienses missa sunt, quorum nullus, quid de illo sentiat, renuntiavit nego neque ego, ut id exquirere sollicitus fui, cum mihi Reverendissima Dominatio Vestra scripsisset nuntium cum litteris ablegatum iam tum fuisse, [n]on potest [f]acere on the marginn hidden by binding[n]n hidden by bindingon potest f hidden by binding[f]f hidden by bindingacere[n]on potest [f]acere on the margin. Incidit nuper contentio inter me et ducales praefectos super finibus lacus Plovesiani, quos Ossa fluvius terminare dicitur. Obiciunt ducales transactionem, quam inter Reverendissimam Dominationem Vestram huic episcopatui tum praesidentem et illustrissimum dominum ducem olim factam in pari lite aiunt. Quam, si quid scripto extat firmatum ad me mittere, vel quemadmodum res habeat significare mihi Reverendissima Dominatio Vestra ne gravetur oro. Cladem miserabilem meorum Lubaviensium, quae Dominica Oculi accidit, ex praesentium latore Reverendissima Dominatio Vestra intelliget. Hodie mitto ad regiam maiestatem pro impetranda paper damaged[nda]nda paper damaged prorogatione eius immunitatis, quae ad Reverendissimae Dominationis Vestrae preces olim concessa iamiam finitur paper damaged[tur]tur paper damaged. Qua in re si quid adicere suffragii Reverendissima Dominatio Vestra poterit, ut faciat, oro. Cui me semper paper damaged[per]per paper damaged commendatissimum esse eamque diutissime valere percupio.

Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequens Tidemannus episcopus Culmensis