Letter #2802
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1545-03-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-03-19 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior observande. Salutem et studiorum me[orum] commendationem.
Ut antea scripsi, nihil apud me remansit earum litterarum, quas in causa Pucensi Reverendissima Dominatio Vestra mihi communicavit. Postremi autem responsi, quod ad regiam maiestatem Reverendissima Dominatio Vestra dedit, exempla evestigio ad omnes hic vicinos dominos consiliarios ac ipsos etiam Thorunienses missa sunt, quorum nullus, quid de illo sentiat, renuntiavit neque ego, ut id exquirere sollicitus fui, cum mihi Reverendissima Dominatio Vestra scripsisset nuntium cum litteris ablegatum iam tum fuisse, [n]on potest [f]acere. Incidit nuper contentio inter me et ducales praefectos super finibus lacus Plovesiani, quos Ossa fluvius terminare dicitur. Obiciunt ducales transactionem, quam inter Reverendissimam Dominationem Vestram huic episcopatui tum praesidentem et illustrissimum dominum ducem olim factam in pari lite aiunt. Quam, si quid scripto extat firmatum ad me mittere, vel quemadmodum res habeat significare mihi Reverendissima Dominatio Vestra ne gravetur oro. Cladem miserabilem meorum Lubaviensium, quae Dominica Oculi accidit, ex praesentium latore Reverendissima Dominatio Vestra intelliget. Hodie mitto ad regiam maiestatem pro impetra[nda] prorogatione eius immunitatis, quae ad Reverendissimae Dominationis Vestrae preces olim concessa iamiam fini[tur]. Qua in re si quid adicere suffragii Reverendissima Dominatio Vestra poterit, ut faciat, oro. Cui me sem[per] commendatissimum esse eamque diutissime valere percupio.
Datae Lubaviae, die X[VII] Martii, anno MDXLV.
Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequens Tidemannus episcopus Culmensis