Quae cum litteris ⌊nepotis⌋ nostri, quas cum aliis remittimus, et ea, quae proxime Fraternitas Vestra scripsit, accepimus, ex eoque rumor[e] non parum affecti sumus. Consolatur tamen nos venerabilis dominus doctor ⌊Hosius⌋, ecclesiae nostrae cantor et canonicus, iis, quae III-a(!) huius ad no[s] ⌊⌋ venisse novum a domino ⌊Nicolao Maczeyowski⌋, in ⌊Russ[ia]⌋ circa fines ⌊Hungariae⌋ agenti, quod octo diebus recentius, p[ost]quam illud de clade, Germanicum nempe exercitum sexaginta millia ⌊Turcorum⌋ profligasse. Quod utinam Dominus Deus verum faciat.
Reliqua ⌊frater⌋ Fraternitati Vestrae referet.
Quae feliciter valeat.