Letter #2495
Ioannes [DANTISCUS] to [Paweł PŁOTOWSKI?]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-23
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes etc.
Venerabilis Domine, frater sincere dilecte.
Quae cum litteris nepotis nostri, quas cum aliis remittimus, et ea, quae proxime Fraternitas Vestra scripsit, accepimus, ex eoque rumor[e] non parum affecti sumus. Consolatur tamen nos venerabilis dominus doctor Hosius, ecclesiae nostrae cantor et canonicus, iis, quae III-a(!) huius ad no[s] scripsit venisse novum a domino Nicolao Maczeyowski, in Russ[ia] circa fines Hungariae agenti, quod octo diebus recentius, p[ost]quam illud de clade, Germanicum nempe exercitum sexaginta millia Turcorum profligasse. Quod utinam Dominus Deus verum faciat.
Reliqua frater Fraternitati Vestrae referet.
Quae feliciter valeat.
Ex arce nostra Heilsberg, XXIII Septembris MDXLI.