Visits: 27
» Corpus of Ioannes Dantiscus' Latin Texts
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2494

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1541-09-11
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-21

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 481-486 (429-434)

Prints:
1HE 1 No. 95, p. 114-115 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1618, p. 434

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

BCz, 1618, p. 429

Reverendissime Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Rediit Baptista, cum in procinctu iam esset reverendissimus dominus. Quoniam vero expediebatur tum nuntius Gedanensium, qui litteras ab eis attulerat, quibus et gratulati sunt episcopatum Plocensem, et de discessu s(erenissimae) or s(acrae)s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae) maiestatis regiae certiores fieri postulabant, quod id sua discerent interesse mature cognoscere, de eo, ut Reverendissimae Dominationi Vestrae scriberet, reverendissimum dominum admonui. Qui quoniam profecturus iam erat venatum cum s(erenissima) or s(acra)s(erenissima)s(erenissima) or s(acra) maiestate regia, dedit mihi negotium, ut in meis ipse litteris responderem ad nonnulla, quae scripsit Reverendissima Dominatio Vestra. Nam quod ea suspicari videtur ex domino palatino Brestensi prodiisse, quae reverendissimus dominus manu sua scripserat Reverendissimae Dominationi Vestrae, negat se ex eo audivisse, sed ipsam s(erenissimam) or s(acra)s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acra) maiestatem regiam dixisse, suadere quosdam, ut ne rogaret, sed mandaret. Qui autem sint ii, certum non habet reverendissimus dominus ac rogat, ut Reverendissima Dominatio Vestra eo animo velit esse erga dominum palatinum, nulla ut existere queat dissidii causa. Quam vero ad rem cumprimis propensam esse scit Reverendissimam Dominationem Vestram, ad eam ut alios quoque cohortetur petit, eisque persuadere conetur, ne nihil in gratiam BCz, 1618, p. 430 s(erenissimae) or s(acrae)s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae) maiestatis regiae, sed solum id, quod debetur, faciendum existiment. Sunt enim aliqua etiam concedenda regi postulanti, si praesertim, quod postulatur, non minus ad eorum, a quibus postulatur, quam ad principis commodum spectare videtur. De domino castellano Gedanensi videtur reverendissimo domino tempus expectandum magis opportunum hidden by binding[m]m hidden by binding. De humanitate, qua in Baptistam usa est hidden by binding[st]st hidden by binding Reverendissima Dominatio Vestra, agit ingentes gratias, per omnem occasionem relaturus. Telae reliquias nondum vidit, postea de iis, cum viderit, sententiam suam perscribet.

Haec sunt fere, quae me scribere iussit; maluisset ipse manu sua, sed non vacabat. Officium meum in scribendo Reverendissimae Dominationi Vestrae probari gaudeo, sed gratiam tamen re tam levi nullam mereor.

Alexandri vicem certe doleo, qui suo sibi iumento miser malum accersivit. Quo tempore fuit hic dominus Niderhoff, ego languebam ac hidden by binding[c]c hidden by binding officii causa venerat ad me, conferebat non hidden by binding[on]on hidden by binding pauca, de Alexandro ne verbo quidem mentione facta. Ego, ut primum prodire coepi hidden by binding[oepi]oepi hidden by binding domo, quaesivi de reverendissimo domino, a quo semel erat hidden by binding[rat]rat hidden by binding prandio exceptus, numquid de Alexandro hidden by binding[o]o hidden by binding egisset. Negavit egisse quicquam. Fuit is hidden by binding[s]s hidden by binding BCz, 1618, p. 431 apud regiam quoque et reginalem maiestatem. Quacum egeritne aliquid de written over cumcum de de written over cum Alexandro, nescio; alibi non egisse scio.

Centum marcas Prutenas a dominis Thuronensibus et decem florenos a domino palatino Pomeraniae ad me attulerat dominus Holstein ex mandato Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quicum ego una profectus eram ad reverendissinum dominum, et praesente eo, ita ut erat in sacculo obsignata, pecuniam ipse meis manibus reddidi, quod ipse, cum ex venatione redierit, reverendissimus dominus perscribet.

De confirmatione sententiae regiae, antequam essent mihi redditae litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, nihil acceperam, nam dominus Gatckowski neque misit, neque scripsit ipse verbum ullum de Alexandro. Sed ex illo loco omnia mitti consueverunt ad maiestatem reginalem celaturque de cunctis cancellaria diligenter, ita, num de Alexandro allata sint aliqua ad illam, nescio. Scripsi domino Gantckowski, responsum in horas exspecto, cuiusmodicunque fuerit, sciet Reverendissima Dominatio Vestra.

S(erenissima) or S(acra)S(erenissima)S(erenissima) or S(acra) maiestas regia venatum sana profecta est, utinam aeque sana redeat. Ante duas hebdomadas non revertetur, sed reverendissimus dominus, spero, citius.

BCz, 1618, p. 432 Pridie nativitatis Beatae Virginis allata sunt hidden by binding[t]t hidden by binding huc tristissima nova de turpi fuga militum hidden by binding[m]m hidden by binding Germanorum. De qua cum coepissent duces hidden by binding[s]s hidden by binding exercitus consilium, oppressi sunt a Turcis hidden by binding[is]is hidden by binding. Ita solo equitatu dilapso cum ducibus, peditatus omnis deletus, castra direpta, tormenta omnia bellica, quae et multa, et hidden by binding[t]t hidden by binding magna fuerunt, a Turcis occupata dicuntur hidden by binding[r]r hidden by binding. Hesterno vero die venerunt litterae octo diebus posteriores ad reverendissimum dominum ex ea Russiae parte, quae est Hungariae finitima. In quibus scribit dominus Nicolaus Matziieowski hidden by binding[ki]ki hidden by binding, rumorem esse dissipatum, quod caesa sint hidden by binding[t]t hidden by binding a Germanis sexaginta millia Turcarum. Faxit Deus, ut haec posteriora vera sint hidden by binding[t]t hidden by binding potius. Prioribus fides habita est, quod hidden by binding[d]d hidden by binding a domino archiepiscopo et castellano Biecensi hidden by binding[i]i hidden by binding perscripta sunt, quae tamen ex Bartpha hidden by binding[a]a hidden by binding prodierunt. Unum nos solatur, quod a domino hidden by binding[domino]domino hidden by binding castellano Posnaniensi nihil scribitur. Agitur iam quarta hebdomada, quod strages haec Germanorum edita dicitur. Misisset is procul dubio nuntium ea de re hidden by binding[re]re hidden by binding, qui quicquid scripserit, certum id erit et hidden by binding[et]et hidden by binding indubitatum. Utinam autem laetiora scribat.

Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.

Vilna, tertio Calenda Idus Septembres 1541.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius hidden by binding[us]us hidden by binding cantor et canonicus Varmiensis hidden by binding[rmiensis]rmiensis hidden by binding