Letter #1683
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-08-07
received [1537]-08-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Rever]endo in Christo Patri, domino [Ioanni] Dantisco episcopo Culmensi, [e]lecto ecclesiae Varmiensis, [since]re nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Mazoviae etc domina
Reverendo in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Vestrae, quibus nobis gratias agit pro ea animi propensione quam erga illam in accessione episcopatus Varmiensis declarare non dubitavimus rogans enixe adesse illi adhuc vellemus quo haec accessio valeat in affectum siccedere fidem observantiamque suam nobis et serenissimo filio nostro ita obstringens ut nihil in illa desiderari possit. Non praeterit Paternitatem Vestram ominia nos semper causa Paternitatis Vestrae non gravatim fecisse facturosque nos et in reliquum tempus pollicemur, persuasum de illa habentes quod ita se in hac episcopali dignitate geret prout et loci eius sublimitas exposcit et serenissimorum regum patris et filii res disiderare videntur.
Ceterum quod canonicatum attinet, nos dedimus nominationem nobili Raphaeli Conopeczki palatinidi Pomeraniae pro quo etiam et scripseramus quo cito canonicatum in ecclesia Varmiensi consequatur, nihil scientes quod Fabianus noster ecclesiasticus esse vellet qui si nobis mentem suam declaravisset quod spiritualis esse cuperet iam dudum habuissemus serviciorum suorum rationem, fuissetque proculdubio aliquo beneficio ecclesiastico a nobis consolatus, nunc si Paternitas Vestra cupit ei benefacere faciat Paternitas Vestra, relinquimus id in arbitrio Paternitatis Vestrae. Miramur quoque illustrissimus dominus comes de Nasau post illas primas litteras suas nihil postea scripserit in illo negotio quod Paternitas Vestra non ignorat, qua de re quantum cum dignitate fieri existimat Paternitas Vestra, efficiat ac scire cooptet quid amplius ea in re sit exspectandum.
Imaginem serenissimae dominae Isabellae filiae nostrae carissimae quam pictori suo Paternitas Vestra pingendum dedit gratam rem nobis faciet si ad nos quam primum transmiserit quam feliciter valere optamus.
Datae Cracoviae, die 7 Augusti anno Domini MDXXXVII-o.
Commissio propria reginalis maiestatis