Letter #1683
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-08-07
received [1537]-08-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Rever]endo in Christo Patri, domino
Reverendo in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Vestrae, quibus nobis gratias agit pro ea animi propensione quam erga illam in accessione episcopatus Varmiensis declarare non dubitavimus rogans enixe adesse illi adhuc vellemus quo haec accessio valeat in affectum siccedere fidem observantiamque suam nobis et serenissimo filio nostro ita obstringens ut nihil in illa desiderari possit. Non praeterit Paternitatem Vestram ominia nos semper causa Paternitatis Vestrae non gravatim fecisse facturosque nos et in reliquum tempus pollicemur, persuasum de illa habentes quod ita se in hac episcopali dignitate geret prout et loci eius sublimitas exposcit et serenissimorum regum patris et filii res disiderare videntur.
Ceterum quod canonicatum attinet, nos dedimus nominationem nobili
Imaginem serenissimae dominae
Datae
Commissio propria