Liczba odwiedzin: 91
» Korpus Tekstów Łacińskich Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1628

[Ioannes DANTISCUS] do [Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)]
Löbau (Lubawa), 1537-04-17


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 244, s. 211 (b.p.)

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 400

Publikacje:
1CEID 1/1 Nr 26, p. 205-206 (in extenso; angielski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Eximie Domine, Amice carissime. Salutem et omnem felicitatem.

Litteras Tuae Dominationis Cracoviae Nonis Martiis datas hic pauloante accepi, quibus illum tuum in me amorem, quo me, cum adhuc puer esses, hactenus prosecutus es, habunde mihi declarasti. Quod eo fuit gratius, quo certo compertum habeam hanc tuam omni fuco carere in me animi propensionem. Vicissim tibi de me persuade, quod in amando te nihilo sum remissior, quam tu in me esse possis idipsum re ipsa, si quando oportunitas tibi bene faciendi se obtulerit, testabor. Egique hic ante paucos dies cum domino custode Varmiensi collegaque eius, qui a capitulo ad me erant missi, ea, quae in tuos usus accomoda esse arbitrabar, illorumque ac aliorum, neque meus tibi favor et patrocinium, ubi pro te quippiam agendum incumbet, deerit.

Pro novis, que scripsisti, gratiam habeo, quod ut saepius et quam copiosissime facias oro, et pro iure amiciciae nostrae a te postulo. Praeterea (quod numquam per te omitti velim), ut me in dies communi domino nostro reverendissimo Plocensi cariorem commendatioremque tua commemoratione efficias, quo mihi nihil umquam facere poteris gratius. Bene vale.

Ex castro meo Lubaviensi, XVII Aprilis anno Domini M-o DXXXVII