Letter #1081
[Ioannes DANTISCUS] to Fabian [WOJANOWSKI (DAMERAU)]Löbau (Lubawa), 1534-01-11
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem. Carissime Fabiane.
Non est, quod tecum ad praesens multis agam. Ex generoso domino castellano intelliges omnia. Illius obtempera iussis, quo tibi hic omnium nostrum conservabis favorem. Intelliges etiam ex eo, quibus modis nos omnes hoc obtrectaverit ms. ob tractaverit(!)
⌈obtrectaveritobtrectaverit ms. ob tractaverit(!)
⌉, res profecto digna ms 1 reg[inalis],
print 1 regiae⌈reginalis paper damaged⌈[inalis]inalis paper damaged⌉ms 1 reg[inalis],
print 1 regiae⌉ maiestatis animadversione, quae si non erit, perpetuo me paenitebit rediisse. Mallem enim prius inter Hispaniam et Angliam me
insanis illis fluctibus obrutum fuisse, quam in ea hic nota et ignominia, quae nobis falso impingitur, vivere. Sed spero Deum et aequitatem serenissimi domini nostri iustum iudicem et vindicem futurum. Bene vale. Omnes, quos amicos noveris, meo nomine plurima salute imparti.
Ex castro Lubaviensi, XI adscribed, in the hand of added in darker ink, possibly in Dantiscus' hand⌈XIXI adscribed, in the hand of added in darker ink, possibly in Dantiscus' hand⌉ Ianuarii anno Domini MDXXXIIII.