Non est, quod tecum ad praesens multis agam. Ex generoso domino ⌊castellano⌋ intelliges omnia. Illius obtempera iussis, quo tibi hic omnium nostrum conservabis favorem. Intelliges etiam ex ⌊eo⌋, quibus modis nos omnes hoc obtrectaverit, res profecto digna ⌊reg[inalis] maiestatis⌋ animadversione, quae si non erit, perpetuo me paenitebit rediisse. Mallem enim prius inter ⌊Hispaniam⌋ et ⌊Angliam⌋ me
cf. Ov. Ep. obrutus insanis esset adulter aquis 1. 6 ⌊insanis illis fluctibus obrutum fuissecf. Ov. Ep. obrutus insanis esset adulter aquis 1. 6 ⌋, quam in ea hic nota et ignominia, quae nobis falso impingitur, vivere. Sed spero Deum et aequitatem ⌊serenissimi domini nostri⌋ iustum iudicem et vindicem futurum. Bene vale. Omnes, quos amicos noveris, meo nomine plurima salute imparti.