Letter #1081
[Ioannes DANTISCUS] to Fabian [WOJANOWSKI (DAMERAU)]Löbau (Lubawa), 1534-01-11
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem. Carissime Fabiane.
Non est, quod tecum ad praesens multis agam. Ex generoso domino castellano intelliges omnia. Illius obtempera iussis, quo tibi hic omnium nostrum conservabis favorem. Intelliges etiam ex eo, quibus modis nos omnes hoc obtrectaverit, res profecto digna reg[inalis] maiestatis animadversione, quae si non erit, perpetuo me paenitebit rediisse. Mallem enim prius inter Hispaniam et Angliam me insanis illis fluctibus obrutum fuisse, quam in ea hic nota et ignominia, quae nobis falso impingitur, vivere. Sed spero Deum et aequitatem serenissimi domini nostri iustum iudicem et vindicem futurum. Bene vale. Omnes, quos amicos noveris, meo nomine plurima salute imparti.
Ex castro Lubaviensi, XI Ianuarii anno Domini MDXXXIIII.