List #429
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSBrussels, 1529-05-23
odebrano Barcelona, [1529]-06-06 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
A Mons(igneu)r lambassad paper damaged⌈[sad]sad paper damaged⌉eur du roy de Pol paper damaged⌈[l]l paper damaged⌉onie, le sig(neu)r messire Jehan Dantiscus etc.[1]
Salutem.
Mecum expostulas, quod ad te non scripserim. Scripsi autem et frequenter, tibi vero nihil negotii orig. negocii⌈negotiinegotii orig. negocii⌉ est, ideoque potes libere cum amicis expostulare. Secessisti enim, ut audio, Victoriam. Mihi vero, cui uxor domi est, an existimas multum otii orig. ocii⌈otiiotii orig. ocii⌉ superesse, quod impendam amicis, cum tunica sit pallio propior?
Frater tuus per me orator factus est Machliniae. Is heri abiit in Germaniam. Sed haec hactenus.
Citra iocum tibi dico me et plures, et frequenter ad te dedisse litteras, sed quarum partem inscripsi Ioanni Alemanno, ratus nihil illi ex auctoritate orig. authoritate⌈auctoritateauctoritate orig. authoritate⌉ pristina decessisse. Nunc, cum ex consule rhetor orig. raethor⌈rhetorrhetor orig. raethor⌉ factus sit habeatque negotii orig. negocii⌈negotiinegotii orig. negocii⌉ domi, quantum satis est, non est, quod admodum cum illo expostulem intento ad labem domesticam excutiendam. Sub intempestam hanc noctem audio hunc tabellarium abiturum, adeo secreto res nostrae aguntur.
Valdesio cupio plurimum commendari. Neque enim aliud ago, quam ut brevi ad vos veniam, sive in Italiam, sive quod aliqui vertar alibi. Interea noli de fide mea dubitare neque iis verbis mecum agere, quae tibi facile condono, tametsi citra meritum existimaveris negligentem esse me. Tibi autem quid non debeo?
Vale.
Bruxellae, XXIII-o die mensis Maii anno Domini XV-c XXIX-o.
Tuus ex animo frater amicus et inservitor Cornelius Duplicius Scepperus
Postscript:
Commendat se Magnificentiae Vestrae uxor mea soror tua.
[1 ] Missing parts of the address supplied by the editor were written on a lost piece of paper through which the seal was impressed