Mecum expostulas, quod ad te non scripserim. Scripsi autem et frequenter, tibi vero nihil negotii est, ideoque potes libere cum amicis expostulare. Secessisti enim, ut audio, ⌊Victoriam⌋. Mihi vero, cui ⌊uxor⌋ domi est, an existimas multum otii superesse, quod impendam amicis, cum cf. Pl. Trin. 1154 tunica propior palliost ⌊tunica sit pallio propiorcf. Pl. Trin. 1154 tunica propior palliost ⌋?
⌊Frater tuus⌋ per me orator factus est ⌊Machliniae⌋. ⌊Is⌋ heri abiit in ⌊Germaniam⌋. Sed haec hactenus.
Citra iocum tibi dico me et plures, et frequenter ad te dedisse litteras, sed quarum partem inscripsi ⌊Ioanni Alemanno⌋, ratus nihil illi ex auctoritate pristina decessisse. Nunc, cum
cf. Juv. 7.197-198 Si Fortuna volet, fies de rhetore consul; / Si volet haec eadem, fiet de consule rhetor ⌊ex consule rhetor factus sitcf. Juv. 7.197-198 Si Fortuna volet, fies de rhetore consul; / Si volet haec eadem, fiet de consule rhetor ⌋ habeatque negotii domi, quantum satis est, non est, quod admodum cum ⌊illo⌋ expostulem intento ad labem domesticam excutiendam. Sub intempestam hanc noctem audio hunc tabellarium abiturum, adeo secreto res nostrae aguntur.
⌊Valdesio⌋ cupio plurimum commendari. Neque enim aliud ago, quam ut brevi ad vos veniam, sive in ⌊Italiam⌋, sive quod aliqui vertar alibi. Interea noli de fide mea dubitare neque iis verbis mecum agere, quae tibi facile condono, tametsi citra meritum existimaveris negligentem esse me. Tibi autem quid non debeo?
Vale.