List #429
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSBrussels, 1529-05-23
odebrano Barcelona, [1529]-06-06 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
A Monsigneur lambas[sad]eur du roy de Po[l]onie, le signeur messire Jehan Dantiscus etc.
Salutem.
Mecum expostulas, quod ad te non scripserim. Scripsi autem et frequenter, tibi vero nihil negotii est, ideoque potes libere cum amicis expostulare. Secessisti enim, ut audio, Victoriam. Mihi vero, cui uxor domi est, an existimas multum otii superesse, quod impendam amicis, cum tunica sit pallio propior?
Frater tuus per me orator factus est Machliniae. Is heri abiit in Germaniam. Sed haec hactenus.
Citra iocum tibi dico me et plures, et frequenter ad te dedisse litteras, sed quarum partem inscripsi Ioanni Alemanno, ratus nihil illi ex auctoritate pristina decessisse. Nunc, cum ex consule rhetor factus sit habeatque negotii domi, quantum satis est, non est, quod admodum cum illo expostulem intento ad labem domesticam excutiendam. Sub intempestam hanc noctem audio hunc tabellarium abiturum, adeo secreto res nostrae aguntur.
Valdesio cupio plurimum commendari. Neque enim aliud ago, quam ut brevi ad vos veniam, sive in Italiam, sive quod aliqui vertar alibi. Interea noli de fide mea dubitare neque iis verbis mecum agere, quae tibi facile condono, tametsi citra meritum existimaveris negligentem esse me. Tibi autem quid non debeo?
Vale.
Bruxellae, XXIII-o die mensis Maii anno Domini XV-c XXIX-o.
Tuus ex animo frater amicus et inservitor Cornelius Duplicius Scepperus
Postscript:
Commendat se Magnificentiae Vestrae uxor mea soror tua.