Text #637
Paweł Sebastian KRASSOWSKI to Ambrosius STORMPoznań (Posen) 1513-05-08
Manuscript sources:
| 1 |
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels
Spectabili Domino Ambrosio, civitatis Gedanensis secretario etc., amico carissimo
Spectabilis Domine, amice carissime.
Iste servitor dominorum Gedanensium iam diu expeditus est in cancellaria Regiae Maiestatis, sed in cancellaria Magni Ducatus Lithuaniae apud dominum Bogusz non est expeditus, non propter aliud, quam quod gravis accessus Bogusz erat ad regem his diebus, ita nam ms. n(!) ⌈mm ms. n(!) ⌉que se excusat. Itaque non potuit mitt iste nuntius exspectare litteras istas Rutenas, sed ego, qui Vestrae Dominationi et dominis Gedanensibus commendatus esse cupio, faciam, ut illas litteras ad me accipiam et quam primum illas in manus Dominationis Vestrae mittam, vel illas dabo Ioanni Flaxpinder, qui curabit Dominationi Vestrae illas perfer{r}endas.
Me commendo Dominationi Vestrae. Si dominus magnificus domi esset, meliorem, credo, expeditionem in omnibus nuntius vester habuisset.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Posnaniae, Sabato intra octavas Ascensionis Domini 1513.
Vester Paulus Sebestianus de Crassow, canonicus Leopoliensis et sacrae maiestatis regiae notarius etc.
APG, 300, D/6,No. 387, p. 2