Iste servitor ⌊dominorum Gedanensium⌋ iam diu expeditus est in cancellaria ⌊Regiae Maiestatis⌋, sed in cancellaria ⌊Magni Ducatus Lithuaniae⌋ apud dominum ⌊Bogusz⌋ non est expeditus, non propter aliud, quam quod gravis accessus Bogusz erat ad regem his diebus, ita namque se excusat. Itaque non potuit iste nuntius exspectare litteras istas Rutenas, sed ego, qui Vestrae Dominationi et ⌊dominis Gedanensibus⌋ commendatus esse cupio, faciam, ut illas litteras ad me accipiam et quam primum illas in manus Dominationis Vestrae mittam, vel illas dabo ⌊Ioanni Flaxpinder⌋, qui curabit Dominationi Vestrae illas perfer{r}endas.
Me commendo Dominationi Vestrae. Si ⌊dominus magnificus⌋ domi esset, meliorem, credo, expeditionem in omnibus nuntius vester habuisset.