Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Ioannes POLIANDER
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 2 zachowanych: 1 + zaginionych: 1 1 | IDL 1987 | Ioannes POLIANDER (GRAUMANN) do Ioannes DANTISCUS, Königsberg, 1538-11-14 | odebrano 1538-11-17
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, UUB, H. 154, k. 185-186
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., LSB, BR 19, Nr 36
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 30, Nr 110
|
Publikacje: 1 | HIPLER 1891 Nr 50, s. 549-551 (in extenso; niemiecki regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
UUB, H. 154, f. 186v
Reverendissimo in Christo Patri, principi et domino, domino Iohanni, episcopo Varmiensi, domino suo clementi
Principibus viris multos passim assentari admodum vulgare est, Antistes Reverendissime, quod ut quisquam apud te, qui in magnorum regum aulis tam diu versatus, tam longo rerum usu es edoctus, feliciter temptare possit, vix crediderim. Quamquam igitur causae aliquot non contemnendae me invitarent, ut litteras aliquando darem ad Reverendissimam Dominationem Tuam, cum tamen viderem vix a specie assentationis abesse posse quicquid scriberem, hactenus tacendum duxi. Sive enim gratias agere tibi parassem pro illa clementia, qua me abhinc triennio Cracoviae tuae mensae adhibere atque adeo hoc quasi symbolo inter tuos recipere dignabaris, sive plenam erga subditos beneficientiam prioris tui principatus tum administrationem tum abdicationem gratulari tibi voluissem, aut etiam istius nuper amplioris principatus inaugurationem tibi faustam et felicem pro more clientum precari statuissem, periculum erat, ne in aliquam adulationis suspicionem inciderem, cum nihil horum sine tuis laudibus a me fieri potuisset.
Nunc vero diversi generis occasio mihi oblata est, quae ut scribendi ansam dedit, ita ad scribendum quoque me animavit. Si quidem vidi his diebus duo epithaphia felici memoriae clarissimi doctoris Reynecii consecrata. Quorum prius meum esse comperi, id enim officii amico recens defuncto persolvendam putavi, posterius vero, nisi vanus augur sum, conicio Reverendissimae Tuae Dominationis opus esse. Hic igitur cum inveniam quasi civilem quandam correctionem, immo potius declarationem meis versiculis adhibitam, non possum non magnas agere gratias Reverendissimae Tuae Dominationi, quae meum qualecumque scriptum tam humaniter et clementer tractaverat, cum non pauci hac tempestate super hoc iustificationis articulo acerbis scriptis inter se ex diametro dissenserint et odiose conflictati sint. Ego itaque mihi persuadeo Reverendissimam Dominationem Tuam non abhorrere ab hac fidei doctrina vere evangelica. Alioqui certe meos
UUB, H. 154, f. 185v
versiculos nullo negotio potuisses abolere. Proinde inhumanus essem, nisi et ipse civiliter tuam sententiam de piis operibus fidem comitantibus interpretarer, ut quae a scriptura neutiquam dissonat, modo recte intellegatur. Puto autem neminem esse, qui terrorem iudiciorum Dei nonnihil expertus non ingenue mecum fateri cogatur, quod hac occasione motus his versibus, nihil minus quam ludens, lusi:
Vae mihi, pro factis si Christus debita pendat
Praemia, lex mors est: ancora sacra fides;
Tam pia nullius, fateor, fuit aut erit umquam
Iudicium ut possit vita subire Dei.
Tota salus venia Patris constat miserentis,
Nil datur hic carni: gloria tota Dei est.
Finem hic facio, ne Reverendissimae Tuae Dominationi prolixius quam decet obstrepam, rogoque maiorem in modum, ut pro clementia Tua singulari boni consulas, quod a cliente Poliandro Tuam Sublimitatem reverenter suspiciente profectum est. Fortassis inter laeta nuptialis convivii studia rescribere vel non vacabit, vel non libebit; hic erit mihi consul noster Belerus litterarum vice, si quid ei mandandum duxerit Dominatio Tua Reverendissima. Quam diu in gloriam suam servet incolumem Christus Servator.
Konigspergii, anno post Christum natum MDXXXVIII-o, decima quarta die Novembris.
| | 2 | IDL 6652 | Ioannes DANTISCUS do Ioannes POLIANDER (GRAUMANN), 1538-11-17 — 1538-11-23 List zaginiony | List zaginiony, mentioned in IDL 1996: Addidi quosdam versus, quorum historia sic habet: Ediderat Monteregius ille Poliander epitaphium olim doctoris Reynecii, cui et meum subscripsi sine meo nomine. Ob illud, ut videri voluit, amice mecum missis litteris et versibus expostulavit in iis nuptiis, ex quibus non potui mihi temperare, quin in scheda subscriptis versiculis responderem, quod priusquam fecissem, consilium erat petendum. Cum autem factum sit, nihilominus a Dominatione Vestra Reverendissima exspecto iudicium. Scio quidem satius abstinendum fuisse, non tamen potui vel piscem, vel stipitem imitari.; cf. IDL 1987 | | |
Teksty ze wzmianką o Ioannes POLIANDER Results found: 3 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 1421 | Ioannes DANTISCUS do Cornelis [DE SCHEPPER], Löbau (Lubawa), 1536-02-24 | 2 | IDL 1996 | Ioannes DANTISCUS do Tiedemann GIESE, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-11-23 | 3 | IDL 1999 | Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-11-25 |
|