Letter #920
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-03-26
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 15, No.1762, f. 124v
Serenissimae Reginali Maiestati Poloniae etc., dominae paper damaged⌈[dominae]dominae paper damaged⌉[1] et dominae meae clementissimae.
BNW, BOZ, 2053, TG 15, No.1762, f. 123r
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina mea clementissima. Humillimam orationum et servitiorum meorum commendationem.
Ex litteris Serenissimae Maiestatis Vestrae 22 Februarii Cracoviae datis intellexi paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉, quam indignis modis cum Monteserico et eius privilegio per collaterale consilium Serenissima Maiestas Vestra tractetur, quod profecto non mediocriter turbavit animum meum deditque mihi iustissimam scribendi ad curiam caesaris causam. Novit iam pridem multis argumentis et experientia Serenissima Maiestas Vestra istorum ibi malorum hominum institutum, quo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉d tamen, ut spero, illis non succedet.
Quod magnificus dominus Cornelius Serenissimae Maiestati Vestrae de quodam domino Gotscalco Erici scripsit, qui in eius absentia res Serenissimae Maiestatis Vestrae curandas suscepit, minime revera fuit necessarium, ut remissio ad viceregem Neapolim fieret. Ceterum ipsum dominum Gotscalcum eandem remissionem nequaquam impedire potuisse arbitror, quandoquidem sic apud caesarem usu receptum est, ut antequam aliquid quacumque in re decernat, primum remissionibus utitur, quod per tot annos in servitio Serenissimae Maiestatis Vestrae non sine magnis curis et laboribus expertus sum. De domino tamen Gotscalco hoc Serenissimae Maiestati Vestrae do testimonium illum et virum bonum eruditum et in rebus gerendis industrium ac diligentem esse summeque mihi placet, quod dominus Cornelius in sui absentia illius opera utitur.
Huc applicui 22 huius et 23 Dominica Laetare subdiaconatus, heri in festo Annuntiationis gloriosissimae Virginis Mariae on the margin⌈MariaeMariae on the margin⌉ diaconatus ordinem a reverendissimo domino Varmiensi suscepi, Sabbato futuro, Deo propitio, sacerdotii onus suscepturus, ut prius sim miles, quam imperator, prius sacerdos, quam episcopus, Deum Omnipotentem pro serenissimae regiae et Vestrae Reginalis Maiestatis earundemque serenissimorum liberorum longaeva incolumitate et felicitate perpetua indignus sacerdos oraturus. BNW, BOZ, 2053, TG 15, No.1762, f. 123v Heri item litteras Serenissimae Maiestatis Vestrae 8 huius Cracoviae datas accepi, quibus iterum singularem suam erga me gratiam declarat in eo, quod me sentit in silvis et ferarum latibulis agere. Sententiam et mentem Serenissimae Maiestatis Vestrae optime teneo velimque tantae mihi essent facultates, ut commode coram Serenissimae Maiestati Vestrae inservire possem, cogor itaque in his meis latibulis delitescere, in quibus ex gratia Dei et Serenissimae Maiestatis Vestrae victum et amictum et ultra ea, quae necessaria sunt, nihil habeo supervacaneum et sum, Deo gratia, bene contentus. Quod si aliquando pro gloria Dei et ex superinscribed⌈exex superinscribed⌉ clementi opera Serenissimae Maiestatis Vestrae accesserit mihi quicquam pinguius, quo Serenissimae Maiestati Vestrae commodius servire possem, non reluctabor. Quod reliquum est, me in gratiam Serenissimae Maiestatis Vestrae humillime commendo. Christus Dominus noster eandem Serenissimam Maiestatem Vestram quam diutissime sospitem et felicissimam conservet.
Ex Heilsbergo, 26 Martii anno Domini 1533.
Serenissimae Maiestatis Vestrae Reginalis humillimus servus et capellanus Ioannes episcopus Culmensis manu propria
[1 ] Written on piece of paper which is now lost