Ex ⌊⌋ Serenissimae Maiestatis Vestrae 22 Februarii ⌊Cracoviae⌋ datis intellex[i], quam indignis modis cum ⌊Monteserico⌋ et eius privilegio per ⌊collaterale consilium⌋ Serenissima Maiestas Vestra tractetur, quod profecto non mediocriter turbavit animum meum deditque mihi iustissimam scribendi ad curiam ⌊caesaris⌋ causam. Novit iam pridem multis argumentis et experientia Serenissima Maiestas Vestra istorum ibi malorum hominum institutum, qu[o]d tamen, ut spero, illis non succedet.
Quod magnificus dominus ⌊Cornelius⌋ Serenissimae Maiestati Vestrae de quodam domino ⌊Gotscalco Erici⌋ scripsit, qui in eius absentia res Serenissimae Maiestatis Vestrae curandas suscepit, minime revera fuit necessarium, ut remissio ad ⌊viceregem⌋ ⌊Neapolim⌋ fieret. Ceterum ipsum dominum ⌊Gotscalcum⌋ eandem remissionem nequaquam impedire potuisse arbitror, quandoquidem sic apud ⌊caesarem⌋ usu receptum est, ut antequam aliquid quacumque in re decernat, primum remissionibus utitur, quod per tot annos in servitio Serenissimae Maiestatis Vestrae non sine magnis curis et laboribus expertus sum. De domino tamen ⌊Gotscalco⌋ hoc Serenissimae Maiestati Vestrae do testimonium illum et virum bonum eruditum et in rebus gerendis industrium ac diligentem esse summeque mihi placet, quod dominus ⌊Cornelius⌋ in sui absentia illius opera utitur.
⌊Huc⌋ applicui 1533-03-22⌊22 huius1533-03-22⌋ et 1533-03-23⌊23 Dominica Laetare1533-03-23⌋ subdiaconatus, 1533-03-25⌊heri in festo Annuntiationis gloriosissimae Virginis Mariae1533-03-25⌋ diaconatus ordinem a ⌊reverendissimo domino Varmiensi⌋ suscepi, 1533-03-29⌊Sabbato futuro1533-03-29⌋, Deo propitio, sacerdotii onus suscepturus, ut prius sim miles, quam imperator, prius sacerdos, quam episcopus, Deum Omnipotentem pro ⌊serenissimae regiae⌋ et Vestrae Reginalis Maiestatis earundemque serenissimorum liberorum longaeva incolumitate et felicitate perpetua indignus sacerdos oraturus. 1533-03-25⌊Heri1533-03-25⌋[2] item ⌊⌋ Serenissimae Maiestatis Vestrae 8 huius ⌊Cracoviae⌋ datas accepi, quibus iterum singularem suam erga me gratiam declarat in eo, quod me sentit cf. KRÓKOWSKI 1956 63.53-54 ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem / et earum omnia adirem furidunda latibula ⌊in silvis et ferarum latibulis agere.cf. KRÓKOWSKI 1956 63.53-54 ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem / et earum omnia adirem furidunda latibula ⌋ Sententiam et mentem Serenissimae Maiestatis Vestrae optime teneo velimque tantae mihi essent facultates, ut commode coram Serenissimae Maiestati Vestrae inservire possem, cogor itaque in his meis latibulis delitescere, in quibus ex gratia Dei et Serenissimae Maiestatis Vestrae victum et amictum et ultra ea, quae necessaria sunt, nihil habeo supervacaneum et sum, Deo gratia, bene contentus. Quod si aliquando pro gloria Dei et ex clementi opera Serenissimae Maiestatis Vestrae accesserit mihi quicquam pinguius, quo Serenissimae Maiestati Vestrae commodius servire possem, non reluctabor. Quod reliquum est, me in gratiam Serenissimae Maiestatis Vestrae humillime commendo. ⌊Christus⌋ Dominus noster eandem Serenissimam Maiestatem Vestram quam diutissime sospitem et felicissimam conservet.