Letter #900
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), [1534]-02-23
received [1534]-03-24 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri, domino Iohanni Dantisco, Culmensi episcopo, administratori Pomezaniensi, domino suo clementissimo. Lubavii in Prussia
Lubavii
Reverendissime Pater.
Perveni tandem Cracoviam in itinere et in Kelsa decem diebus humanissime a reverendissimo domino Cracoviensi habitus. Bonus ille et pius senex voluit, ut illic diebus aliquot subsisterem et capita quaedam Pauli illi praelegerem on the margin⌈praelegerempraelegerem on the margin⌉, astante familia quae Latine novit et avidissime auscultante, quamquam praesule ipso avidius nemo on the margin⌈nemonemo on the margin⌉. Ita factum est, ut superinscribed⌈est, utest, ut superinscribed⌉ octo prima capita ad Rhomanos paucis explicuerim; cupivisset optimus antistes me diutius retinere et plura audire, sed ego properabam Cracoviam, ut proverbia et commentariolus, in duas nimirum Pauli epistolas, ederetur. Videns autem praesul ipse mihi hoc esse vehementer cordi, misit me suo curru cum quattuor equis paper damaged⌈[is]is paper damaged⌉ Cracoviam, ipse vero mansit in praedio, non venturus Cracoviam ante festum Palmarum. Donavit mihi vestem talarem elegantibus subductam pellibus cibellum(?) vesticulam interiorem cese eiusdem generis pellibus subductam, februariolum praeterea holosericum subductum martibus; addidit praeterea decem florenos pro viatico, liberaturum ultra haec omnia puto illum me ex superinscribed⌈exex superinscribed⌉ hospitio, in quo hic sum nimis sumptuoso. Ut autem animi mei gratitudinem quoquam ostenderem, dicavi{t} illi proverbia, quae iam coepta sunt excudi. Et commentariolus ste coeptus est; ubi absoluta fuerint, curabo ut superinscribed⌈utut superinscribed⌉ per Georgium Hegel exemplaria aliquot mittantur ad Dominationem Vestram. Offendi hodie fasciculum litterarum missum ad Reverendissimam Vestram Paternitatem per ipsum Carolum Crutzer a magnifico domino Cornelio, qui iterum missus est superinscribed⌈estest superinscribed⌉ Constantinopolim, quemadmodum Vestra Dominatio ex litteris intelleget on the margin⌈intellegetintelleget on the margin⌉. Huic fasciculo non dubitabam quin aliquid inesset scriptum ad me superinscribed⌈ad mead me superinscribed⌉, quare aperi, sed nihil inveni praeter litteras a nostro seniore et Mirabili Petro. Forte Cornelius nondum resciverat me a Dominatione Vestra discessisse. Est praeterea psalteriolum meum, cui ex imitatione Parisiensi adiectus est Ecclesiastes, Lugduni impressum, ab eodem Cornelio Dominationi Vestrae missum on the margin⌈ab eodem Cornelio Dominationi Vestrae missumab eodem Cornelio Dominationi Vestrae missum on the margin⌉. Oro quantum possum obnixissime, Dominatio Vestra aegre ferre non velit, quod fasciculum aperuerim, nihil enim intus laesum est, sed tantum externum signum, cuius loco ego imprimam meum. Brevissime scribam et Vestrae Reverendissimae Dominationi plura et domino Bernhardo, quando et exemplaria mittam, aut etiam ante. Non gravetur quaeso Dominatio Vestra aliquando Campensem suum litteris invisere. Valeat quam diutissime Reverendissima Vestra Paternitas cum tota cognatione sua, cui ex animo commendari cupio.
Cracoviae, 23 Februarii.
Postscript:
Ne omnino hic nihil agam, iussu reverendissimi domini Cracoviensis hic Paulinas aliquot epistolas praelegere constitui.
Reverendissimae D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉ Vestrae addictissimus famulus Ioannes Campensis