Reverendissimo in Christo patri, domino ⌊Iohanni Dantisco⌋, Culmensi episcopo, administratori Pomezaniensi, domino suo clementissimo. ⌊Lubavii⌋ in ⌊Prussia⌋
⌊Lubavii⌋
Perveni tandem ⌊Cracoviam⌋ in itinere et in ⌊Kelsa⌋ decem diebus humanissime a ⌊reverendissimo domino Cracoviensi⌋ habitus. ⌊Bonus ille et pius senex⌋ voluit, ut illic diebus aliquot subsisterem et capita quaedam ⌊Pauli⌋ illi praelegerem, astante familia quae Latine novit et avidissime auscultante, quamquam praesule ipso avidius nemo. Ita factum est, ut octo prima capita ad Rhomanos paucis explicuerim; cupivisset optimus antistes me diutius retinere et plura audire, sed ego properabam ⌊Cracoviam,⌋ ut proverbia et commentariolus, in duas nimirum ⌊Pauli⌋ epistolas, ederetur. Videns autem ⌊praesul⌋ ipse mihi hoc esse vehementer cordi, misit me suo curru cum quattuor equ[is] ⌊Cracoviam⌋, ipse vero mansit in praedio, non venturus ⌊Cracoviam⌋ ante 1534-03-29⌊festum Palmarum1534-03-29⌋. Donavit mihi vestem talarem elegantibus subductam pellibus cibellum vesticulam interiorem eiusdem generis pellibus subductam, februariolum praeterea holosericum subductum martibus; addidit praeterea decem florenos pro viatico, liberaturum ultra haec omnia puto illum me ex hospitio, in quo hic sum nimis sumptuoso. Ut autem animi mei gratitudinem quoquam ostenderem, dicavi{t} illi proverbia, quae iam coepta sunt excudi. Et commentariolus coeptus est; ubi absoluta fuerint, curabo ut per ⌊Georgium Hegel⌋ exemplaria aliquot mittantur ad Dominationem Vestram. Offendi hodie fasciculum litterarum missum ad Reverendissimam Vestram Paternitatem per ipsum ⌊Carolum Crutzer⌋ a magnifico domino ⌊Cornelio⌋, qui iterum missus est ⌊Constantinopolim⌋, quemadmodum Vestra Dominatio ex litteris intelleget. Huic fasciculo non dubitabam quin aliquid inesset scriptum ad me, quare aperi, sed nihil inveni praeter litteras a nostro seniore et ⌊Mirabili Petro⌋. Forte ⌊Cornelius⌋ nondum resciverat me a Dominatione Vestra discessisse. Est praeterea psalteriolum meum, cui ex imitatione Parisiensi adiectus est Ecclesiastes, ⌊Lugduni⌋ impressum, ab eodem ⌊Cornelio⌋ Dominationi Vestrae missum. Oro quantum possum obnixissime, Dominatio Vestra aegre ferre non velit, quod fasciculum aperuerim, nihil enim intus laesum est, sed tantum externum signum, cuius loco ego imprimam meum. Brevissime scribam et Vestrae Reverendissimae Dominationi plura et domino ⌊Bernhardo⌋, quando et exemplaria mittam, aut etiam ante. Non gravetur quaeso Dominatio Vestra aliquando Campensem suum litteris invisere. Valeat quam diutissime Reverendissima Vestra Paternitas cum tota cognatione sua, cui ex animo commendari cupio.