Letter #827
Ioannes DANTISCUS to Sigmund von HERBERSTEINCracow (Kraków), 1532-09-03
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Sigismundo de Herberstein, equiti aurato etc. serenissimi Romanorum etc. regis [con]siliario etc. domino et amico plurimum observando.
Magnifice et plurimum observande Domine, salutem et omnis felicitatis accessum.
Accepi hic litteras Magnificentiae Vestrae 22 Augusti novissimi datas una cum cane mea, quam ex Cremsio inter eundum amiseram. Scribi nequit, quantum me litterae humanitatis in me atque horum temporum novarum rerum plenae una cum cane remissa exhilararunt. Fateorque ingenue ad cumulum in me collatorum a Magnificentia Vestra iam pridem beneficiorum non parum esse additum, meque plura Magnificentiae Vestrae debere, quam prius unquam. Ut tamen aliqua ex parte Magnificentiae Vestrae solvendo esse possim, egi cum communi amico nostro domino Carolo Kuczer, ut quicquid pro istius canis reductione impensum est, illi, cui Magnificentia Vestra iusserit, rependatur. Habeoque quas possum gratias in omnem eventum, quantum mihi est facultatis, aliquando relaturus. Nova hic alia non habemus, quam quae huc rediens ex Caseorum Foro dominus praepositus Laski attulit, quae cum Vestris huc scriptis longe non conveniunt, plus tamen, et non inmerito, Vestris quam illius datur fidei. Videbunt, ut spero, brevi, in quem transfixerunt. Christus dominus noster det sacrae caesareae et regiae Romanae maiestati atque vobis omnibus contra spurcissimos crucis suae hostes omnem felicitatem gloriosamque victoriam, amen.
Alia non restant, quam quod me veteri in me Magnificentiae Vestrae benevolentiae commendo et rogo, si qua in re Magnificentiae Vestrae usui esse et inservire possim, iubeat. Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit.
Ex Cracovia, 3 Septembris anno Domini 1532.
Magnificentiae Vestrae deditissimus Ioannes Dantiscus, episcopus Culmensis, manu propria.