Accepi ⌊hic⌋ ⌊⌋ Magnificentiae Vestrae 1532-08-22⌊22 Augusti novissimi1532-08-22⌋ datas[2] una cum cane mea[3], quam ex ⌊Cremsio⌋[4] inter eundum amiseram. Scribi nequit, quantum me litterae humanitatis in me atque horum temporum novarum rerum plenae una cum cane remissa exhilararunt. Fateorque ingenue ad cumulum in me collatorum a Magnificentia Vestra iam pridem beneficiorum non parum esse additum, meque plura Magnificentiae Vestrae debere, quam prius unquam. Ut tamen aliqua ex parte Magnificentiae Vestrae solvendo esse possim, egi cum communi amico nostro domino ⌊Carolo Kuczer⌋[5], ut quicquid pro istius canis reductione impensum est, illi, cui Magnificentia Vestra iusserit, rependatur. Habeoque quas possum gratias in omnem eventum, quantum mihi est facultatis, aliquando relaturus. Nova hic alia non habemus, quam quae huc rediens ex ⌊Caseorum Foro⌋ dominus praepositus Laski[6] attulit[7], quae cum Vestris huc scriptis longe non conveniunt, plus tamen, et non inmerito, Vestris quam illius datur fidei. cf. Vulg. Io 19,37 videbunt in quem transfixerunt; Vulg. Za 12,10 ⌊Videbunt, ut spero, brevi, in quem transfixeruntcf. Vulg. Io 19,37 videbunt in quem transfixerunt; Vulg. Za 12,10 ⌋[8]. Christus dominus noster det sacrae caesareae et regiae Romanae maiestati atque vobis omnibus contra spurcissimos crucis suae hostes omnem felicitatem gloriosamque victoriam, amen.
Alia non restant, quam quod me veteri in me Magnificentiae Vestrae benevolentiae commendo et rogo, si qua in re Magnificentiae Vestrae usui esse et inservire possim, iubeat. cf. Verg. A. II, 707 ⌊Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabitcf. Verg. A. II, 707 ⌋[9].