Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino amico carissimo [a]c plurimum observandissimo
Quanto se mihi Reverendissima Dominatio Vestra amiciorem declarat, tanto illi gratiam ago habeoque maiorem, de meo invicem in illam animo id rebus quam verbis assequi Reverendissimam Dominationem Vestram malim.
Ceterum ita edoctus eram non plus biduo aut triduo Reverendissimam Dominationem Vestram ⌊Cracoviae⌋ immoraturam fuisse et propterea expetebam illam de rebus negotiisque nonnullis convenire, priusquam in aliquem locum remotiorem proficisceretur. Verum cum scribit Reverendissimae Dominationi Vestrae esse incertum ex negotio, quam diu istic mansura est et iter faciens divertere ad illustrem dominum ⌊Cracoviensem castellanum⌋ constituerit in ⌊Novam Civitatem⌋, totus sto in arbitrio Reverendissimae Dominationis Vestrae in utrumque paratus, seu voluerit de his rebus scriptis agere mecum, seu malit, ut coeamus, mutuis nos colloquiis refecturi. Ego his diebus futurus sum aut in ⌊Ossyek⌋, aut ⌊Sandomiriae⌋, si vero commoditas non inciderit, ut nos mutuiter videamus, relinquere dignetur litteras suas apud illustrem dominum ⌊Cracoviensem castellanum⌋, dum ad illius illustrem dominationem hospitatum descenderit et istinc mihi tuto dimittentur. Quamvis certe libentius meum praestiturus eram officium, ut praesens praesentem inviserem, reditum gratularer, sed obstitit longa inter nos loci intercapedo, quae si paulo proximior esset, prorsus non committerem, ne ad illam excurrerem. Cui me, ut possum, maxime commendo et vivere faustiter diu incolumem desidero.