Reverendissimo et modis omnibus ornatissimo domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Culmensi episcopo, serenissimi ⌊Poloniae regis⌋ oratori
⌊Ratisponae⌋ in aedibus domini Decani
Ratisponae
⌊Eobanum⌋ nostrum non miror bona carmina scribere, cum sit ingenio, cerebro, externis moribus et arte ipsa poeta absolutissimus, quare verissime ⌊Re[sedia]nus⌋ eum nostri saeculi poetarum regem appellare consuevit. Est ... modis omnibus optimus, omnis doli mali plan...cr...s nec ullius mortalium amantior quam Tui, finem [numquam] facit laudandi Te et virtutes Tuas, maxime quoties mero [pa]ululum incaluit, quando homines ex animo loqui solent. Inveni typographum imparatiorem, quam sperabam, quare sex tantum codices absoluti adhuc sunt, reliqui vero plus minus quatuordecim, quos ad Te perferam, si Deus vitam concesserit, principio mensis Maii intra dies quindecim. Hospes in Bove postridie, quam hinc abierat, iuravit se prae ebrietate nihil eorum meminisse, quae illi dixeras de numeranda mihi pecunia, promisit tamen se daturum, immo eodem illo die numeravit ⌊Petreio⌋ florenos decem, quibus papyrum compararet. In meos usus nihil adhuc ab eo poposci, [c]ogar tamen brevi, ne nimium gravem ⌊Eobanum⌋ nostru[m]. Cuperem, etsi opus fore non credam, d. tribus ...ducere illi in memoriam. Nihil habeo q[uod] ... scribam, nisi quod cupiam vehementissime omnia ... sententia istic evenire.
Vale, praesul or[natissime].