Letter #7066
[Sigismund I Jagiellon] to Ioannes DANTISCUS[Cracow (Kraków)], [1539-10-10]
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Episcopo Varmiensi
Reverendissime in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Comitia non esse habita propter pestis metum, quae passim istic grassari dicitur, in bonam partem accipimus. Velimus tamen Paternitatem Vestram una cum aliis terrarum nostrarum Prussiae consiliariis diem et locum constituere, quo haberi nihilominus possint adhuc comitia hiberno temore, cum gelu futurum est impedimento, quominus multum saevire pestis queat.
Rationem acceptorum, ita ut scribit Paternitas Vestra, reddi in comitiis volumus.
De coctione vero cervisiae suam nobis sententiam perscribit atque alios consiliarios, ut idem faciant, hortabitur, quo nos, eorum sententiis perspectis, quod aequius nobis visum erit, decernamus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ loco, die et anno, quo supra.
Ad mandatum etc.