Eximiae tuae devotionis sinceritas, quam ad nos et ⌊Sedem Apostolicam⌋ gerere comprobaris, indigere exposcit, ut personam tuam benigno favore prosequentes illa tibi libenter concedamus, quae tuis commoditatibus fore conspicimus oportuna.
Cum itaque, sicut exhibita nobis nuper pro parte tua petitio continebat, tu , de cuius persona alias ⌊ecclesiae Culmensis⌋ pastoris solacio destituere providimus quique in praesentiam apud ⌊caesaream maiestatem⌋ pro carissimo in Christo filio nostro, ⌊rege Poloniae⌋ illustri, orator destinatus existas, munus consecrationis infra tempus de consacrandis episcopis a sacris canonibus diffinitum commode suscipere posse non speres. Nos eandem personam tuam nobis et ⌊Apostolicae Sedi⌋ devotam gratioso favore prosequi volentes tuisque in hac parte nobis porrectis supplicationibus inclinati, tecum ut ratione dictae ecclessiae Culmensis usque ad unum annum a fine temporis de consecrandis episcopis ... statuta <c>omputandum munus conscecrationis huiusmodi suscipere minime tentans nec ad id a quoquam ... compelli possis, apostolici nuntio tenore praesentium dispensamus ac quod ob muneris huiusmodi non susceptionem ... ecclesia vacante non ... aliquam inhabilitatem ... incur<r>as decernimus, non obstantibus ...constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac in provincialibus et sinodalibus consiliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus [ceterisque] contrariis quibuscumque.
Datae
⌊ Romae⌋, apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die X[XVII] Ianuarii 1531, pontificatus [nostri] anno octavo