» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #599

Ioannes DANTISCUS to Ferdinand I of Habsburg
Brussels, 1531-03-01


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, enclosures in the hand of secretary, OS HHSA, Polen, I. 2, f. 19-26

Prints:
1AT 13 No. 75, p. 77-78 (in extenso)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Serenissimae et Invictissimae Romanorum, Hungariae, Bohemiae etc. Regiae Maiestati etc. ad manus proprias

Sacratissima regia Romanorum, Hungariae et Bohemiae etc. Maiestas.

Post devotissimam servitiorum meorum commendationem.

Accepi 17 die mensis Februarii novissime praeteriti a serenissimo domino meo Poloniae rege litteras Cracoviae 24 Ianuarii scriptas, quibus mihi maiestas eius regia mandat, quod si contingeret Sacratissimam Maiestatem Vestram adhuc cum caesarea maiestate agere, ut omnia, quae generosus Stanislaus Costka, serenissimi domini mei nuntius, a vayvoda, qui se regem scribit Hungariae, pro responso de indutiis reportavit, secrete in notitiam caesareae et Vestrae Regiae Maiestatis deducerem iuxta vim et vigorem litterarum credentialium serenissimi domini, quas praesentibus adiunxi, praeterea etiam quicquid Ludovicus Gritti, ducis Venetiarum nothus, eidem nuntio scriptis per instructionem et ore serenissimo domino meo dicendum commiserit, ne istarum rerum quicquam caesaream et Vestram Regiam Maiestatem lateret, hocque serenissimus dominus pro singulari amore et observantia, qua utramque maiestatem sinceriter prosequitur, per me sic fieri iussit. Cum autem Sacratissima Maiestas Vestra post felicem suam coronationem ad regna sua ex Aquisgrano se receperit, innitens hic mandatis serenissimi domini mei, postridie eius diei, quo litteras acceperam, illico me ad sacram caesaream maiestatem contuli et illi redditis litteris credentialibus a serenissimo domino meo ea omnia, quae mihi erant commissa, longo ordine exposui et quo sua maiestas caesarea singula per se et consilium suum commodius perpendere possit, in scriptis dedi, rogans nomine serenissimi domini mei, ut ea quam primum per postas ad manus Sacratissimae Maiestatis Vestrae transmitteret. Quod cum ad sedulam meam instantiam adhuc non esse factum sciam, cognoscens maiestatis caesareae innumeras occupationes et huius curiae morem, ne ex longiore dilatione quippiam gravius nasceretur, quod rebus Sacratissimae Maiestatis Vestrae incommodare posset, omnia ista, quae sic in scripturam redegi et in manus caesareae maiestatis dedi, ad Sacratissimam Maiestatem Vestram transmittenda consultius putavi, quo sincerum affectum et propensionem serenissimi domini mei Sacratissima Maiestas Vestra erga se liquidius cognoscat, qui nihil horum, quae super indutiis responsa et per Ludovicum Gritti scripta vel dicta sunt, Sacratissimam Maiestatem Vestram latere voluit, offerens Sacratissimae Maiestati Vestrae omne studium, quo umquam Illi gratificari possit. Quam oblationem et affectuosam propensionem, quam serenissimus dominus meus erga Sacratissimam Maiestatem Vestram gerit et habet, sedulo eandem Sacratissimam Maiestatem Vestram pro sua excelsa virtute et incomparabili prudentia spero optimi consulturam.

Iniunxit mihi etiam serenissimus dominus meus, ut in notitiam Sacratissimae Maiestatis Vestrae deducerem, magnificum Casparem Seredi, partium superiorum Sacratissimae Maiestatis Vestrae capitaneum, exegisse a subditis serenissimi domini tredecim oppidorum terrae Scepusiensis duo milia ducatorum ad subsidium Sacratissimae Maiestati Vestrae, quod serenissimus dominus meus sibi persuadere nequit procedere de mente Sacratissimae Maiestatis Vestrae, praesertim cum hoc fiat contra inscriptiones et iura serenissimi domini mei, quae pro arbitrio dicti capitanei non debent neque possunt interpretari. Qua de re serenissimus dominus meus Maiestatem Vestram summopere rogat, velit ipsi capitaneo, aliisque Suis in regno Hungarie praefectis, qui limites Regni Poloniae attingunt, mandare, ne subditos serenissimi domini mei contra omnem aequitatem et communium regnorum societatem depactent et istiusmodi insolitis gravaminibus molestent. Quod serenissimus dominus meus Sacratissimam Maiestatem Vestram pro mutuo amore et benevolentia conservanda, atque pro ipsius rei aequitate omnino facturam sibi persuadet. Et quo ea omnia Maiestas Vestra certius, quomodo acta sunt, scire possit, adiunxi his exemplum litterarum ipsius Gasparis Seredii et commissionis mihi a serenissimo domino meo ea in re transmissae et non dubito, quin Sacratissima Maiestas Vestra omne id faciet, quod mutuo amori et benevolentiae inter Maiestates Vestras convenit.

Quod reliquum est, me humiliterSacratissimae Maiestati Vestrae commendo et supplico hanc tumultuariam meam scriptionem cum gratia sua apud se metiatur meque in numerum suorum devotum capellanum et servitorem ascribat. Christus dominus noster Sacratissimam Maiestatem Vestram quam diutissime in longaeva salute et felicitate atque contra omnes hostes in perpetua victoria conservet.

Datae Bruxellis, prima die Martii anno MDXXXI.

Sacratissimae Maiestatis Vestrae devotissimus capellanus et servitor Ioannes Dantiscus etc. episcopus Culmensis, serenissimi Poloniae regis etc. orator, manu propria.

Enclosure:

Sequitur exemplum scripturae sacrae caesareae maiestati Bruxellis in Brabantia 18 Februarii per me, oratorem serenissimi Poloniae regis, praesentatum.