Letter #5800
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSLviv, 1537-08-11
received [1537]-08-20 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Etsi iam semel a morte reverendi in Christo patris
Quia tamen in hoc hucusque a Paternitate Vestra neque satisfactum voluntati nostrae, neque responsum quicquam videmus, iterum Paternitatem Vestram hortandam duximus, sicuti hortamur praesentibus, ut postulationi nostrae et voluntati in resignatione dictae parrochialis satisfaciat neque moras et excusationes ea de re nectat ulteriores. Ubi enim voluntati nostrae satisfecerit, certo sibi persuadere poterit, nos effecturos omnino esse, ut citra omne impedimentum Varmiensis episcopus Paternitas Vestra renuntietur et efficiatur. In qua eius causa ecce nunc cubicularium nostrum cum litteris misimus, missuri etiam et alium, graviorem nuntium, si forte rationes Paternitatis Vestrae id amplius postulare videbuntur.
Instrumenta vero constitutionis procuratorum ad resignandam parrochialem in
Et bene valeat.
Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium