Letter #5800
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSLviv, 1537-08-11
received [1537]-08-20 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri Ioanni episcopo Culmensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Etsi iam semel a morte reverendi in Christo patris Mauricii episcopi Varmiensi Paternitati Tuae scripseramus, ut non exspectata sua ad episcopatum postulatione, quam nobis certo futuram esse persuademus, parrochiali in Goląbie cederet in personam venerabilis Samuelis Maczieiowski Gnesnensis, Cracoviensis canonici, secretarii nostri sincere nobis dilecti.
Quia tamen in hoc hucusque a Paternitate Vestra neque satisfactum voluntati nostrae, neque responsum quicquam videmus, iterum Paternitatem Vestram hortandam duximus, sicuti hortamur praesentibus, ut postulationi nostrae et voluntati in resignatione dictae parrochialis satisfaciat neque moras et excusationes ea de re nectat ulteriores. Ubi enim voluntati nostrae satisfecerit, certo sibi persuadere poterit, nos effecturos omnino esse, ut citra omne impedimentum Varmiensis episcopus Paternitas Vestra renuntietur et efficiatur. In qua eius causa ecce nunc cubicularium nostrum cum litteris misimus, missuri etiam et alium, graviorem nuntium, si forte rationes Paternitatis Vestrae id amplius postulare videbuntur.
Instrumenta vero constitutionis procuratorum ad resignandam parrochialem in Golambie praedictam huc ad nos per praesentem cubicularium Paternitas Vestra transmittat.
Et bene valeat.
Leopoli, XI Augusti anno Domini MDXXXVII-o, regni nostri XXXI-o.
Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium
Sigismundus rex subscripsit