Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋, sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Casum, qui accidit civibus ⌊civitatis nostrae Gedanensis⌋, non mediocriter dolemus. Quod autem Paternitas Vestra rogat, ut simus subsidio illi ⌊civitati⌋ et auxilio sublevemus illius damna, quae passa est ex exundatione fluvii, nos pro gratia nostra regia erga subditos nostros et ad intercessionem Paternitatis Vestrae pollicemur tantum illi, quantum forte satis pro parte nostra erit auxilii.
Qua de re latius cognoscetis ex ⌊castellano Gedanensi⌋, cui de hoc negotio mandata dedimus. Itidem, quod attinet negotium ⌊Szielyslawsky⌋, damus locum petitioni Paternitatis Vestrae.
Datum ⌊Cracoviae⌋, duodecima die Aprilis anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo, regni vero nostri tricesimo quarto.
Ex commissione maiestatis regiae propria