Letter #569
Bernard WAPOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-12-01
received Brussels, [1531]-01-25 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco electo episcopo Culmensi, necnon regis Poloniae apud caesaream maiestatem oratori etc., domino suo gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac plurimum observande.
Iucundissimae mihi fuerunt duplices iam litterae Paternitatis Vestrae, quas ad me ex Augusta exaravit, nam visae sunt refricare dulcem veteris amicitiae memoriam. Deus faxit, ut possim hanc Paternitatis Vestrae humanitatem aliquibus condignis obsequis referre. Dominus Ioannes Eckius a me per litteras poposcit corographias duas terrae Sarmatiae, quae opera mea in lucem prodierunt. Quas nunc in eo fasciculo transmitto. Rogo, curet Paternitas Vestra munus hoc meum ad manus ipsius perferri. Opto Paternitatem Vestram optime ac felicissime valere. Cui me plurimum commendo.
Ex Cracovia, die prima Decembris anno Domini 1530.
Bernardus Vapovskii cantor et canonicus Cracoviensis