Letter #5669
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSWłocławek, 1539-05-09
received [1539]-05-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater carissime. Salute plurima commendationeque sui diligentissime praemissa.
Redditae mihi sunt Reverendissimae Vestrae Paternitatis gratissimae cf.
Ceterum est mihi gratissimum, quod Reverendissima Vestra Paternitas eam amoris et benevolentiae sibi de me spem
pollicendo, quam revera indubiam polliceri potest, cum nonnullos necessarios suos, tum etiam dominum
Insuper, Reverendissime et Carissime mi Domine et frater amantissime, pro eo, quem erga eam gero animo, pro ea denique confidentia, quam certo in vicissim de Reverendissima Vestra Paternitate polliceor, ea, quae me maxime angunt redduntque sollicitum declaranda illi volui, cum itaque Domino Deo placuit contra omnem cogitationem meam me huic eximiae dignitati indignum praeficere, nulla mihi inest maior sollicitudo, quam ut gregem mihi concreditum quantum maxime possem, in debita fidei observatione et caeremoniis a sacris patrum institutis conservarem. Qua in re cum videam nonnulla obstare cum aliis nonnullis in locis, tum potissimum apud nobilissimam
Gedanensem
urbem opera et studio cuiusdam contionatoris
Sed quoniam omnia, quae ex aequo agenda veniunt, prius praecogitanda et consilio maturo desuper habito aggredienda, quo maiori possum studio, a Reverendissima Vestra Paternitate postulo, significare mihi velit consilium deliberationemque suam, quo pacto quibus denique modis hoc tam necessarium opus sit aggrediendum. Qua re Reverendissima Vestra Paternitas non modo gratificabitur mihi summopere, sed etiam tam gratum Domino Deo praestabit obsequium, ut vix gratius quicquam possit efficere. Quod ego omnibus merendi modis de Reverendissima Vestra Paternitate mereri et per omnem occasionem referre summo studio contendam.
Commendo me et totum do Reverendissimae Vestrae Paternitati cupiens illam Nestoreos valere.
Datum
Reverendissimae Vestrae Paternitatis totus