Letter #5669
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSWłocławek, 1539-05-09
received [1539]-05-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino amico fratrique colendissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater carissime. Salute plurima commendationeque sui diligentissime praemissa.
Redditae mihi sunt Reverendissimae Vestrae Paternitatis gratissimae litterae inter eundum Toruniam versus nonnullorum negotiorum ex comissione sacrae maiestatis regiae, domini mei clementissimi gratia. Quibus meminisse Reverendissima Vestra Paternitas dignata est sollicitudinis suae, quam ex longiori silentio meo concepisset, subinferens nonnullas suspicionis causas, quibus inducebatur in eam sollicitudinem, prout suavissimae litterae eius testantur. Equidem, Reverendissime mi Domine, certo certius persuadere sibi de me velit tanti eius amorem et benevolentiam me facere, ut nedum iis, quorum meminisse est dignata, sed multo etiam maioribus, et quae maximam etiam partem facultatum mearum attingerent, numquam labefactatam esse vellem, quod ut certissime persuasum sibi esse velit, summopere a Reverendissima Vestra Paternitate expostulo.
Ceterum est mihi gratissimum, quod Reverendissima Vestra Paternitas eam amoris et benevolentiae sibi de me spem pollicendo, quam revera indubiam polliceri potest, cum nonnullos necessarios suos, tum etiam dominum Fabianum Voyanowski sacris initiaverit, quae singula rata, grata, firma esse volo, et habet certe Reverendissima Vestra Paternitas pro meo in eam amore non modo eorum, verum etiam multo maiorum plenam facultatem.
Insuper, Reverendissime et Carissime mi Domine et frater amantissime, pro eo, quem erga eam gero animo, pro ea denique confidentia, quam certo in vicissim de Reverendissima Vestra Paternitate polliceor, ea, quae me maxime angunt redduntque sollicitum declaranda illi volui, cum itaque Domino Deo placuit contra omnem cogitationem meam me huic eximiae dignitati indignum praeficere, nulla mihi inest maior sollicitudo, quam ut gregem mihi concreditum quantum maxime possem, in debita fidei observatione et caeremoniis a sacris patrum institutis conservarem. Qua in re cum videam nonnulla obstare cum aliis nonnullis in locis, tum potissimum apud nobilissimam Gedanensem urbem opera et studio cuiusdam contionatoris Pancratii , qui, ut non dubito Reverendissimam Vestram Paternitatem intellexisse, nova quaedam spargit contione sua in vulgum dogmata cum de aliis, tum de sacratissimo eucharistiae sacramento, sub utraque specie communi populo subministrando. Qua in re in votis mihi fuit urbem illam pro debito pastorali hoc primo vere invisere, ni a proposito hac provinciali synodo pro sacro Ascensionis Domini festo Piotrkoviae idicta prohibitus fuissem, quod cum ad praesens efficere non potui, necessario alio commodo tempore, si Dominus Deus vivere concesserit, aggrediendum erit negotium.
Sed quoniam omnia, quae ex aequo agenda veniunt, prius praecogitanda et consilio maturo desuper habito aggredienda, quo maiori possum studio, a Reverendissima Vestra Paternitate postulo, significare mihi velit consilium deliberationemque suam, quo pacto quibus denique modis hoc tam necessarium opus sit aggrediendum. Qua re Reverendissima Vestra Paternitas non modo gratificabitur mihi summopere, sed etiam tam gratum Domino Deo praestabit obsequium, ut vix gratius quicquam possit efficere. Quod ego omnibus merendi modis de Reverendissima Vestra Paternitate mereri et per omnem occasionem referre summo studio contendam.
Commendo me et totum do Reverendissimae Vestrae Paternitati cupiens illam Nestoreos valere.
Datum Vladislaviae, nona Mai anno Domini 1539.
Reverendissimae Vestrae Paternitatis totus Lucas episcopus Vladislaviensis subscripsit