Letter #5633
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSPoznań (Posen), 1538-06-08
received [1538]-06-15 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine maior mi colendissime.
Diligen(ti) or Diligen(tissima)⌈Diligen(ti)Diligen(ti) or Diligen(tissima)⌉ sui commendatione praemissa.
Cum se lator praesentium obtulisset, petens ad Reverendissimam Vestram Paternitatem intercessoriales, non modo lubens eas dedi, sed etiam laetatus sum datam mihi fuisse occasionem eam cum invisendi, tum declarandi integrum sincerumque meum erga eam placendi affectum, et benemerendi, dummodo declar<ar>e velit, quo sim Reverendissimae Vestrae Paternitati rem gratam facturus. Exponet autem ipse coram necessitatem suam, in qua, oro plurimum, non desit illi eius et magnifici domini collegae sui intercessio.
Quid aliud hinc Reverendissimae Vestrae Paternitati scribam, non est, quam quod cum desiderio et alacritate felicem reditum earum opperior, qui utinam, ut spero et cupio, sit felix et celer. Interim autem cupio ex corde esse Reverendissimae Vestrae Paternitati commendatus. Et ut illi singula ubique ex animi sententia succedant.
Valeatque felix et incolumis.
Reverendissimae Vestrae Paternitatis totus et deditus