» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #563

Johann REYNECK to Ioannes DANTISCUS
Augsburg, 1530-11-20


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 67, f. 42-43

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 241
2register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 439, 42-43

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D. 67, f. 43v

Reverendisimo amplissimoque in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco Culmensi episcopo, serenissimi regis Poloniae etc. apud Carolum caesarem oratori, domino meo benignissimo

AAWO, AB, D. 67, f. 42r

Salutem et humilem commendationem.

Reverendissime amplissime Praesul, domine benignissime.

Accidit id mihi, quod mutis atque adeo nodis paper damaged[is]is paper damaged linguae omni aetate ligatis accidisse meminimus, ut necessitate quadam praesenti adducti vel praesentem vim deprecati, infantiam prorsus posuerint. Quippe cum natura prorsus me sic genuerit et vitae meae usus ad hoc confirmarit, ut adversa quaeque libentius tolerare, quam queri, potuerim, tamen hoc tempore ita vincenda necessitate fuit natura, usus vitae commutandus, ut et simul mala mea me queri oporteat tolerare aequo animo, et apud Benignitatem Tuam levamen quoque rogare sit necesse.

Quorum meorum malorum causa cum a magnis istis divis, Carolo atque Ferdinando, in superinscribed in place of crossed-out aainin superinscribed in place of crossed-out a me proficiscatur, praecipua mea est consolatio, innocentiae conscientia et horum pro summa promissa liberalitate beneficiis indigna numquamque commerita poena.

Equidem, cum Augustam Vindelicorum ad indicta comitia cum reverendissimo et clementissimo meo domino Christophero ex ducibus Brunsvici Bremensi archiepiscopo superiore Iunio mense advenissem, statim erant coryphei, qui me ex istorum regum aula apud serenissimum Angliae regem novissent, apud Carolum idem et Ferdinandum reges misere traducerent, quasi ego superioribus bellis omnia pro Gallo, pro Franco, pro Weida et Dano regibus in utramque maiestatem deliquissem. Per Wilhelmum a Rogendorf vocor in crimen et cogor subire vadimonium sistendi mei, quamdiu hic maneret Bremensis in comitiis. Vadimonio steti et recedentem dimissione caesaris a comitiis Bremensem sum comitatus, tamen per id tempus, quo exspectatur Augustae, siletur et maiestatis insimulatum crimen, et si me urgente cognitionem pro mea innocentia perendinatur. Spiram ubi est ventum, ecce nuntius a Rogendorfio cum litteris, qui iam non impropitiis litteris, sed amplissima caesaris et regis gratia, remuneratione, viatico itineris propositis revocat ex itinere.

Quid facerem? Purgandi mei animus ardens solum, non ambitio gratiae irati numinis induxit ad reditum Augustensem me. Huc ubi est ventum, cum Rogendorfio agitur, accitur arbiter Cornelius Scepperus, obstringor sacramento caesari et regi omnia, ut amplissima, ita vanissima, et Charetem aliquem se ostentab written over ttbb written over tat superinscribedatat superinscribed Rogendorfius. Purgavi AAWO, AB, D. 67, f. 42v primum me utrique regi verbis et scripto. Probata est neque controversa purgatio criminis.

Deinde agitur per me sedulo non pro ullis magnis in me beneficiis conferendis, solum restituendo facto impendio. Tandem post quartum mensem proponuntur indignae condiciones famulitii per regem Ferdinandum. Quae ubi non placerent, omissis omnibus, quae de famulitio agebantur, restitutionem sumptuum promissorum urgeo. Caesarem primum adeo, is Ferdinandi fratris causam esse dicit et remittit. Interim Rheyneckius 200 coronatos insiniit. Solutionem promittit rex Ferdinandus, sed cessat et omnino frustratur ita pulchre written over aaee written over a ostentata amplissima gratia, versor in summa indignitate.

Urget me hospes pro residuo impendii et victus. Comitia sunt exacta, loculi exhausti. Frustratur me caesar, Ferdinandus pulchra et gratiosa spe aluit. Indignitas interim atque mala tractatio causae me exasperat. Vana sine viribus mea ira cadit subinde atque omnium pessime me habet, quod quo pacto honeste hinc decedam, omn<i>no desperem. Utras in partes me verto, honestatis ratio me ducit et ab ignominioso me abitu terret.

Nec est apud me ex istis angustiis exitus alius, nec concepta ulla bona spes alia, quam ut Benignitatem Tuam Amplissimam rogem, si quo pacto, si suis incommodis id poterit, ut commiseratione tam inclementis, illiberalis non solum tractationis, sed etiam inhumanae et istis amplissimis regibus indignissimae, Reverendissima Tua Benignitas, sive illa hidden by binding[a]a hidden by binding humanitas sua inducere potest, sive utriusque patriae nostrae hidden by binding[rae]rae hidden by binding arctissima amicitia, sive etiam fidei meae, quam tibi sanctissime obstringam, religio, commiseratione erga me ducaris hidden by binding[is]is hidden by binding gratia et benignitate aliqua erga me afficiaris et ex istis angustiis et curis meis me eripias.

Potero ab hospite meo hidden by binding[eo]eo hidden by binding liberare et iter in Coloniam facere aureis centum. Ingrediar profectionem istam, si pateris, tecum neque usquam a tua gratia divellar, quamdiu Coloniae totidem tibi aureos ... illegible...... illegible restituero ... illegible...... illegible. Coloniae cum mercatoribus notis facile de pecunia agetur aut nuntium, inde in patriam, quae non distat, nisi tridui itinere, pro pecunia dimittam et bona hidden by binding[na]na hidden by binding AAWO, AB, D. 67, f. 43r fide me erga Amplitudinem Tuam geram.

Quantoque haec nec paper damaged[c]c paper damagedessitas atque pecuniae indigentia est maior atque acerbior, [...] paper damaged[...][...] paper damageda, Reverendissime ms. ae(!) ee ms. ae(!) Domine, tanti beneficii magnitudo maiori me gratitudine me obstringit et perpetuo liberationis meae written over meammeammeaemeae written over meam benignitatem written over ...... illegible...... illegibleemem written over ... et superinscribedetet superinscribed gratiae tuae acceptam habebit.

Agnoscet vel hoc iniquissimo tempore conscientia mea uni tibi deberi vitita vitatam turpis discessus ignominiam et existimatio tua mea hactenus illesa gaudebit tua benignitate contigisse, quod a sua laude non deciderit. Impudens factu videri potest, quod non satis notus a te auxilia petam, sed impudens non est, si impudentia caret solaee written over aaae ms. e(!) aeae ms. e(!) aee written over a humanitatis ductae et laude potius sit dignum ignotum tuis beneficiis servatum esse, sed tum gratum numquamque immemorem. Obstringo gratiae tuae fortunas meas omnes, fidem, quod unum(?) bonorum virorum vinculum est praeciosius, me quoque ipsum corpore in tuam do potestatem. Coloniae bona fide restituam creditum tuum neque a tua benignitate ante solutionem discedam.

Commendo me Reverendissmae ... illegible...... illegible Gratiae Tuae, ne me pro tua benignitate egentem destitutumque omnibus auxilis deseras.

Vale.

Augustae Vindelicorum, XX-o Novembris 1530.

Reverendissimae Gratiae Tuae mancipium Ioannes Rheyneckius iureconsultus Hamburgensis