Letter #563
Johann REYNECK to Ioannes DANTISCUSAugsburg, 1530-11-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendisimo amplissimoque in Christo Patri et Domino, domino
Salutem et humilem commendationem.
Reverendissime amplissime Praesul, domine benignissime.
Accidit id mihi, quod mutis atque adeo nod[is] linguae omni aetate ligatis accidisse meminimus, ut necessitate quadam praesenti adducti vel praesentem vim deprecati, infantiam prorsus posuerint. Quippe cum natura prorsus me sic genuerit et vitae meae usus ad hoc confirmarit, ut adversa quaeque libentius tolerare, quam queri, potuerim, tamen hoc tempore ita vincenda necessitate fuit natura, usus vitae commutandus, ut et simul mala mea me queri oporteat tolerare aequo animo, et apud Benignitatem Tuam levamen quoque rogare sit necesse.
Quorum meorum malorum causa cum a magnis istis divis,
Equidem, cum
Quid facerem? Purgandi mei animus ardens solum, non ambitio gratiae irati numinis induxit ad reditum Augustensem me. Huc ubi est ventum, cum
Deinde agitur per me sedulo non pro ullis magnis in me beneficiis conferendis, solum restituendo facto impendio. Tandem post quartum mensem proponuntur indignae condiciones famulitii per regem
Urget me hospes pro residuo impendii et victus. Comitia sunt exacta, loculi exhausti. Frustratur me
Nec est apud me ex istis angustiis exitus alius, nec concepta ulla bona spes alia, quam ut Benignitatem Tuam Amplissimam rogem, si quo pacto, si suis incommodis id poterit, ut commiseratione tam inclementis, illiberalis non solum tractationis, sed etiam inhumanae et istis amplissimis regibus indignissimae, Reverendissima Tua Benignitas, sive ill[a] humanitas sua inducere potest, sive utriusque patriae nost[rae] arctissima amicitia, sive etiam fidei meae, quam tibi sanctissime obstringam, religio, gratia et benignitate aliqua erga me afficiaris et ex istis angustiis et curis meis me eripias.
Potero ab hospite m[eo] liberare et iter in
Quantoque haec ne[c]essitas atque pecuniae indigentia est maior atque acerbior, ...a, Reverendissime Domine, tanti beneficii magnitudo maiori gratitudine me obstringit et perpetuo liberationi meae benignitatem et gratiae tuae acceptam habebit.
Agnoscet vel hoc iniquissimo tempore conscientia mea uni tibi deberi vitatam turpis discessus ignominiam et existimatio mea hactenus illesa gaudebit tua benignitate contigisse, quod a sua laude non deciderit. Impudens factu videri potest, quod non satis notus a te auxilia petam, sed impudens non est, si impudentia caret solae humanitatis ductae ignotum tuis beneficiis servatum esse, sed tum gratum numquamque immemorem. Obstringo gratiae tuae fortunas meas omnes, fidem, quod unum bonorum virorum vinculum est praeciosius, me quoque ipsum corpore in tuam do potestatem.
Commendo me Reverendissmae Gratiae Tuae, ne me pro tua benignitate egentem destitutumque omnibus auxilis deseras.
Vale.
Reverendissimae Gratiae Tuae mancipium