Letter #5428
Johann TYMMERMANN to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-09-05
received [1539]-09-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo clementissimo et gratioso
Post obsequiorum meorum exhibitionem. Reverendissime Domine, domine clementissime et gratiose.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra, quae in litteris domini Ioannis a Werden, quas praesentibus remitto, ad eam scriptis, continentur, pariter quae ex Urbe Reverendissima Dominatio Vestra habet, mihi communicare dignata sit, maximas Reverendissimae Dominationi Vestrae habeo gratias. Omnia apud me secreta manebunt, Dominus Deus cuncta in gloriam suam secundet.
Praeterea aggravatio illa, quae reaggravatio esse debuit, nuper per me remissa non est, ut Reverendissima Dominatio Vestra in litteris suis meminit, contra Alexandrinam, sed Annam Schelingstz, nam contra Alexandrinam est hic penes parrochiam dudum missa reaggravatio et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ nondum exsecuta. Si ipsa Anna redierit reaggravanda, ut reaggravatio mittatur, Reverendissimam Dominationem Vestram tunc certiorem faciam, nisi ut in promptu hic sit superinscribed⌈sitsit superinscribed⌉, prius mittere placuerit. Venerabilis dominus Alexander nuper ex Gedano huc redierat, nunc rursum heri istuc concessit, cum pro salvo conductu per dominum Ioannem a Werden apud Reverendissimam Dominationem Vestram superinscribed⌈VestramVestram superinscribed⌉ impetrando instaret, nondum tunc Romanus suus nuntius redierat, forsitan quod non facile, si quid habent, qui exsequatur, reperiri potest, puto etiam, si rem exacte perpenderint, abstinebunt. Si quid contigerit, sine mora resciet Reverendissima Dominatio Vestra.
Venerabilis dominus Nicolaus Coppernicus apud reverendissimum dominum Culmensem agit, dominus praepositus etiam abest ita, quod tantum duo nunc sumus penes ecclesiam, dominus Mauricius et ego valetudinarius. Quam magnifice et splendidissime Reverendissima Dominatio Vestra in Monte Regio per illustrissimum princ<i>pem istic excepta et tractata sit, affatim per venerabilem dominum admi<ni>stratorem Allensteinensem certior factus sum, de quo non mediocriter laetatus sum.
Commendo me gratiae et favori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Christus felicissime conservet, precor.
Ex Warmia, 5-a Septembris 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Ioannes Tymmermann