Quod Reverendissima Dominatio Vestra, quae in litteris domini ⌊Ioannis a Werden⌋, quas praesentibus remitto, ad eam scriptis, continentur, pariter quae ex ⌊Urbe⌋ Reverendissima Dominatio Vestra habet, ⌊⌋, maximas Reverendissimae Dominationi Vestrae habeo gratias. Omnia apud me secreta manebunt, Dominus Deus cuncta in gloriam suam secundet.
Praeterea aggravatio illa, quae reaggravatio esse debuit, nuper per me remissa non est, ut Reverendissima Dominatio Vestra in ⌊⌋ suis meminit, contra Alexandrinam, sed ⌊Annam Schelingstz⌋, nam contra Alexandrinam est hic penes parrochiam dudum missa reaggravatio et nondum exsecuta. Si ipsa ⌊Anna⌋ redierit reaggravanda, ut reaggravatio mittatur, Reverendissimam Dominationem Vestram tunc certiorem faciam, nisi ut in promptu hic sit, prius mittere placuerit. Venerabilis ⌊dominus Alexander⌋ nuper ex ⌊Gedano⌋ huc redierat, nunc rursum heri istuc concessit, cum pro salvo conductu per dominum ⌊Ioannem a Werden⌋ apud Reverendissimam Dominationem Vestram impetrando instaret, nondum tunc Romanus suus nuntius redierat, forsitan quod non facile, si quid habent, qui exsequatur, reperiri potest, puto etiam, si rem exacte perpenderint, abstinebunt. Si quid contigerit, sine mora resciet Reverendissima Dominatio Vestra.
Venerabilis dominus ⌊Nicolaus Coppernicus⌋ apud ⌊reverendissimum dominum Culmensem⌋ agit, dominus ⌊praepositus⌋ etiam abest ita, quod tantum duo nunc sumus penes ecclesiam, dominus ⌊Mauricius⌋ et ego valetudinarius. Quam magnifice et splendidissime Reverendissima Dominatio Vestra in ⌊Monte Regio⌋ per illustrissimum ⌊princ<i>pem⌋ istic excepta et tractata sit, affatim per venerabilem dominum ⌊admi<ni>stratorem Allensteinensem⌋ certior factus sum, de quo non mediocriter laetatus sum.
Commendo me gratiae et favori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Christus felicissime conservet, precor.