Significamus etc.
Cum edicto nostro regio lustratio facta armorum et recensiti essent, qui ad bellicam expeditionem, cum usus foret, in ⌊terris nostris Prussiae⌋ tenerentur, exortum esse controversiae nonnihil accepimus inter magnificum ⌊Georgium a Baysen⌋, palatinum Marienburgensem, capitaneum Meuensem, et venerabile ⌊capitulum ecclesiae cathedralis Varmiensis⌋ ex eo, quod cum pridem a nobis territorium Tolckemittense ecclesiae cathedrali Varmiensi perpetua donatione sit inscriptum, subditi illius territorii, nempe de Strawenhöuen, Thannenhöuen et de Slauskendorff, non in Aldenmarck sub palatinatu Marienburgensi, sed inibi in territorio suo sub dominis suis venerabilibus praelatis et canonicis ecclesiae Varmiensis se cum equis et armis suis ostenderint; contendere itaque palatinum, quandoquidem vasalli venerabilis capituli non in loco a se, sed a venerabili capitulo designato cum equis suis et armis se ostenderint, bona eorum omni[a] in commissi causam cecidisse, contra vero venerabile capitulum negare quicquam iurisdictionis palatinum in subditos suos habere neque eos ad parendum cuiquam praeter nos et praeter dominos suos praelatos et cano[ni]cos teneri, cumque officio suo aeque atque quicumque alii rite atque ordine functi sunt, bona [eor]um [co]mmisso vendicare non posse.
Nos [v]ero visi[s] iuribus partium et privi[legi]is nihil in ea re decernendum putavimus, sed pro eo fav[o]re, quo sumus erga ecclesias et earum ministros, a poena commissi venerabilis ⌊c[apituli] [sub]ditos⌋ absolvimus, dummodo illud doceri possit, quod, quamvis non in loco a ⌊palatino⌋ designato, debitum tamen armorum et equorum ostensionem fecerint. Ad quam alibi, quam ubi locus erit a venerabili ⌊capitulo⌋ designatus, deinceps etiam faciendam nequaquam eo teneri volumus, nisi ut id faciant, iure fuerint convicti. Interea ver[o] temporis nihil iurisdictioni venerabilis ⌊capituli⌋ in ⌊vasallos⌋ suos detractum esse volumus, quorum bona, si qu[is] forte impetraverit, quasi hoc nomine in [com]missum ceciderint, impetrationem eius[modi] irrita[m] prorsus et inanem neque robur ullum habere praesentibus decernimus.
Litterae ipsae per certiorem nuntium ex aula regia mittentur.