Letter #4848
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-10-15
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi [s]incere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, supremus dux Lituaniae, Ru[ss]iae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater et Domine sincere nobis dilecte.
Quae de subditis venerabilis capituli sui Paternitas Vestra ad nos scripsit, ea sane intelleximus ac preces Paternitatis Vestrae libenter admisimus securitatique subditorum venerabilis capituli provideri iussimus.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Datae Cracoviae, XV Octobris MDXLV, regni vero nostri XXXIX.
Ex mandato sacrae regiae maiestatis proprio
Sigismundus etc.
Significamus etc.
Cum edicto nostro regio lustratio facta armorum et recensiti essent, qui ad bellicam expeditionem, cum usus foret, in terris nostris Prussiae tenerentur, exortum esse controversiae nonnihil accepimus inter magnificum Georgium a Baysen, palatinum Marienburgensem, capitaneum Meuensem, et venerabile capitulum ecclesiae cathedralis Varmiensis ex eo, quod cum pridem a nobis territorium Tolckemittense ecclesiae cathedrali Varmiensi perpetua donatione sit inscriptum, subditi illius territorii, nempe de Strawenhöuen, Thannenhöuen et de Slauskendorff, non in Aldenmarck sub palatinatu Marienburgensi, sed inibi in territorio suo sub dominis suis venerabilibus praelatis et canonicis ecclesiae Varmiensis se cum equis et armis suis ostenderint; contendere itaque palatinum, quandoquidem vasalli venerabilis capituli non in loco a se, sed a venerabili capitulo designato cum equis suis et armis se ostenderint, bona eorum omni[a] in commissi causam cecidisse, contra vero venerabile capitulum negare quicquam iurisdictionis palatinum in subditos suos habere neque eos ad parendum cuiquam praeter nos et praeter dominos suos praelatos et cano[ni]cos teneri, cumque officio suo aeque atque quicumque alii rite atque ordine functi sunt, bona [eor]um [co]mmisso vendicare non posse.
Nos [v]ero visi[s] iuribus partium et privi[legi]is nihil in ea re decernendum putavimus, sed pro eo fav[o]re, quo sumus erga ecclesias et earum ministros, a poena commissi venerabilis c[apituli] [sub]ditos absolvimus, dummodo illud doceri possit, quod, quamvis non in loco a palatino designato, debitum tamen armorum et equorum ostensionem fecerint. Ad quam alibi, quam ubi locus erit a venerabili capitulo designatus, deinceps etiam faciendam nequaquam eo teneri volumus, nisi ut id faciant, iure fuerint convicti. Interea ver[o] temporis nihil iurisdictioni venerabilis capituli in vasallos suos detractum esse volumus, quorum bona, si qu[is] forte impetraverit, quasi hoc nomine in [com]missum ceciderint, impetrationem eius[modi] irrita[m] prorsus et inanem neque robur ullum habere praesentibus decernimus.
Litterae ipsae per certiorem nuntium ex aula regia mittentur.