Letter #4790
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1545-02-09
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-02-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et maior observande. Salutem cum studiorum meorum commendationem.
Heri vesperi magnificus dominus palatinus Pomeraniensis nomine responsi ad proximas Reverendissimae Dominationis Vestrae et meas litteras, nihil aliud remisit, quam quae praesentibus adiunxi. Et quoniam per proprium suum nuntium ad ceteros dominos missas et relatas esse litteras ad me scribit, innuit aliud ab eis responsum exspectandum non esse. Miror certe dominum castellanum Culmensem remissis tantum ad se datis litteris, ad rem nihil respondere. Qualia itaque accepi, ad Reverendissimam Dominationem Vestram mitto, reliqua per nostrum Plotowski scripsi. Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram diutissime salvam esse meque illi habere commendatissimum.
Datae Lubaviae, die IX Februarii, anno etc. XLV.
Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus episcopus Culmensis